{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova Acta Eruditorum 1761 96","citation":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 96","ref":"96","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/96","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/96","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/96.md","author":{"name":"Nova Acta Eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum"},"work":{"title":"Nova Acta Eruditorum 1761","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761","urn":null},"verse":false,"words":295,"text":"Iam, cum apertum sit, si ordo verborum ex voluntate istorum interpretum sic constituatur, quoniam animus nobis est Deus, sententiam ver borum esse plane ineptam, quod viderunt Barthius atque alii; non erat necesse, quod ne quidem fieri potest, tam diversas sententias velle inter se conciliare Ad L. I. Dist. 9. laudat eruditissimi Withosii verba, ex ipsius in Catonem, qui ipsi Serenus Sammonicus est, dissertatione. „Male vulgo cumque mones exhibetur, nulla ita disticha con„nectuntur, quod intentioni Scriptoris penitus adversatur „qui singula disticha, tanquam peculiaria, voluit. separatim le gi et memoriae mandari. Ipse hoc in sine opusculi non „obscure indicat.“ Omnia redeunt ad significationem vocis cumque, quae si conciliari cum ceteris potest, intelligitur pro fecto non solum secari nodum ab iis, qui contra hanc lectionem pugnent, non solvi; sed etiam Anonymum temeritate valde reprehendenda abreptum fuisse, qui Daumii, mode stissimi hominis, coniecturam quum moneas, contra omnes Codices MSS. et antiquissimas Editiones, in textum recepe rit. Sed haec verae Critices praesidia minime curat, satis bene se rem egisse sibi persuasus, si Epicteteis locis auctoris verba obruerit. Igitur Scaliger et Arntzenius, tantum consensum Codieum secuti, nihil contra lectionem cumque audendum sibi putarunt, sed vocarunt in partes locum Horadulce lenimen mihi cumque salve rite vocant. quorum hic exponit ista, cum Scaligero et Turrentio, quando cunque, et rem omnem in suis observationibus, quas neminem poenitebit inspexisse, luculentius demonstrat. At ille fortiter so dubitare profitetur, an peculiaris et unitus iste nexudiricus pari modo possit asse effisax aut harmonicus in brevissimi simplicissimique generis carmine. Et hac una dubitatione, quae nullius plane momenti est, rem confectam esse putat. Neque vero Malschium audire debebat, qui ex Scaligeri quibusdam Codd. ceteris tamen ipsius et Arntzenianis omnibus consentientibus, legebat: Quando mones ne forte haec di sticha contra voluntatem scribentis coniungi viderentur. Videtur ista lectio interpretamentum prioris habere.","prev":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 95","label":"USUS OPII SALUBRIS ET NOXIUS IN MOR","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/95","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/95"},"next":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1761 97","label":"USUS OPII SALUBRIS ET NOXIUS IN MOR","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/97","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/97"},"credit":{"text":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}