{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova Acta Eruditorum 1776 126","citation":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 126","ref":"126","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/126","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/126","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/126.md","author":{"name":"Nova Acta Eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum"},"work":{"title":"Nova Acta Eruditorum 1776","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776","urn":null},"verse":false,"words":335,"text":"Prioris igitur dissertationis argumentum historicum, est, alterius potissimum philologicum, tertiae theologicum. Prima quidem regnum Salaminium in Cypro breuiter, sed accurate et cogitate describit. Nam praemissis iis quae de nomine Cypri insulae, de eius indole, de cerimoniis et cultu religioso ibidem instituto, de ciuibus ciuitatibusque praecipuis in vniuersum, quae scienda essent, accedit sensim ad Salamina, nobilem Cypri portum et erbem, a quo et quando sit condita, et a quibus regibus possessa sit declaEns origines paucis complexus memoratur Isocrarans. tes, cuius illustrandi caussa hic maxime labor sumtus est in Τεύκρος δὲ τῆς τε τούτων συγγενείας ἄξιος καὶ Euagoca c 4. τῶν ἄλλωνν οὐδενὸς χαίρωνγενόμενος κ. τ. N. Mox posterorum Tencri imperium tenentium sub Persarum dominatu fata narrat, inter Euagoram et Persas motus et transactionem exponit, successorum eius in regno Salaminio, sub Persarum at Macedonum elientola, tranquillitatem, denique post Alexandri M. mortem, ducibus Macedonum armis inter se decertantibus, insequutum eius regni interitum persequitur. Quae omnia ita instruuntur et exornantur variarum admonitionum apparatu, vt totius disputationis filum, cum magna lectorum et voluptate, et vtilitate, deducatur. Certe eam, propter praestantiam suam, b. Fromannum nuper Musaeo Casimiriano inferuisse, scimus. Exercitationis de Graeco verbo ξένος quatuor capita sunt. Prius de varia significatione eius quaerit, et obsaruatur, poni cum de hominibus, tum de rebus. De hominibus sumtum, denotare 1) hospitem, supplicem, §. 3. et 4. 2) peregrinum §. 8. 3) inquilinum §. 9. 4) peregrinantem, mercatorem, erronem §. 10. et 11. 5) conductitium militem, aut hostem ac barbarum §. 12. 6) ignarum atque inscium. Rebus tributum significare, inusitatum ac ignotum. Adiungit, quae de constructione tenenda sint, et vbi vel cum casu secundo actertio, vel sine nominis casu absolute ponatur, definit. Vbique obseruationes bonae frugis plenissimas reperias, in his argumenta Lexicorum et veterum Grammaticorum emendationes. Sic de verborum ξεναλίζω et ξενωγίζω permutatione et discrimine nosse iuuat, illud esse milites mertenarios cogere vel conscribere, hoc, peregrinum putare. ξενοφωνεῖν, ξενολεξία, et, quod huic par est, καινοφωνία, vocabula sunt Lexicis ignota et H. Staphano quoque praetermissa. Quorum vsus ex Eusebio, Epiphanio et aliis Patribus GraePollucis locus est, vbi nomen ῥενοφωνία laucis probatur.","prev":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1776 125","label":"FISCHERVS E. R. F","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/125","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/125"},"next":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1776 127","label":"FISCHERVS E. R. F","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/127","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/127"},"credit":{"text":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}