{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova Acta Eruditorum 1776 127","citation":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 127","ref":"127","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/127","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/127","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/127.md","author":{"name":"Nova Acta Eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum"},"work":{"title":"Nova Acta Eruditorum 1776","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776","urn":null},"verse":false,"words":236,"text":"dat, vt peregrinam locutionem notet; adiectinum vero ξενόφωνος minus probat. Nam verba καὶ ξενοφωνίαν τὸν ξινόφωνον sic legit: κ. ξ. οὐκ ἂν ξενόφωνον. Haec omnia transfeHinc. runtur ad illustrandum Paulli locum Eph. II. 11. secundo capite quaeritur, quae sit horum verborum sententia: ξένοι των διαθηκῶν τῆς ἐπαγγελίας ab aliis aliter vertitur. In versionibus autem haec fere verba adhibentur, hospites: peregrini: extranei: alieni; quibus expensis, an hostes vertere ficeat, collata veteri formula: Hostis exesto, quaeritur. Sed hoc quoque repudiato, praefertur vocabulum Primum, ξένοι dicuntur exexpertes. Quod sic apparet. pertes cuiuscunque rei: deinde speciatim vocantur qui rei sacrae expertes sunt, et apud Pausaniam in Atticis oppoFauet nuntur τοῖς ἱερεῦσι, qui etiam ξενωγέται dicuntur. Chrysostomus Serm. V. in epist. ad Eph. p. 785. ed. Sauil. ὐκ εἴπεν, οὐ προσέχοντες, ἀλλ οὐδὲ μετέχοντες καὶ ξένοι: et ipse Apostolus cap. 3, 6. vbi εἶναι τὰ ἔθνη συμμέτοχα τῆς ἐπαγγελί. Succedit Caput tertium, in quo de peregrinouc scribit. rum apud veteres moribus, conditione, ac fortuna, disputatur. In hospites priscorum hominum humanitas et liberalitas magna fuit, sed ea paullatim refrixit, et inter populos quosdam in feritatem et barbariem degenerauit. Hinc Tauricorum, Ponticorum; Thrarum; Aegyptiorum, in peregrinos crudelitas memoratur, Lacedaemonios vero hoipitum eiectiones iussisse a Romanis Indaeos quidem bis vrbe pulsos esse, Atheniensium primo humanitatem, deinde fastum erga peregrinos notabilem esse, demonstratur, tum porro ab iuris communione in rebus multis, et honoribus maxime, exclusos fuisse, ipsos tudaeos viles habere et comtemnere peregrinos consueuisse docetur.","prev":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1776 126","label":"FISCHERVS E. R. F","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/126","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/126"},"next":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1776 128","label":"FISCHERVS E. R. F","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/128","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/128"},"credit":{"text":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}