{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova Acta Eruditorum 1776 13","citation":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 13","ref":"13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/13.md","author":{"name":"Nova Acta Eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum"},"work":{"title":"Nova Acta Eruditorum 1776","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776","urn":null},"verse":false,"words":246,"text":"Noque vero consilio optimo prorsus satisfactum esse quisquam negabit, qui, quantumuis bono apparatu, variorum eruditorum obseruationibus, interpretationibus, animaduersionibus, hanc in rem congesto, Cel. Editori vti licuerit; plurimis tamen accurate intelligendis nunc demum viam muniendam fuisse perspexerit, atque adeo hanc editionem caeteris superioribus vberiorem repererit. Adiumentâ ab editionibus antiquis et versionibus, in hac editione adornam da, haec fere habuit: Editionem Aldinam vtramque, Venetiis 1503. et 1525 curatam, quarum prior est princeps operum Xenophontis editio, altera illius mera repetitio; Iuntinam secundam anni 1527. Florentiae, editam, quae mera est Aldinae, seruatis etiam vitiis, iteratio. Caruit tamen ea quae 1517. prodiit, atque ab aliis memoratur, cui probabile est inesse lectiones quas Stephanus et Leunclauius se in libris inuenisse iactant. Brylingerianam, hoc est Basileensem, anno 1555. proditam, quae verbotenus recusa est in eadem officina 1568. habet optimas lectones, ad eamque pariter Steph. et Leuncl. recensuisse Xeno, honrom videntur; Editionem Leunclauianam, Stephaninam secundam a. 1581. priori enim non vsus est Welsianam de quarum indole et vsu, cum aliorum movitis, tum Ernestii ad Memorabilia Xenophontis Praefatione, disputatur. Vsus est Latinis versionibus Pirckhemeri, Aretini, huius tamen non tam versione quam excerptis, Leunclauiana, quam et scorsim addere placuit, et Goldhagenii, Scholae Magdeburgensis Rectoris, Germanica: cuius simplex nec affectata dictio, intelligenterque vertendi peritia, eo valuit, vt consulentem plerumque adiuuaret et edoceret. Ope Codicum Manuscriptorum caruit. At Codiciis tamen Veneti in bibliotheca d. Marci lectiones adhibuit eas, quae pro specimine e quatuor capitibus libri primi excerptae exstant paueae in Catalogo bibliothecae d. Marci, qui Venetiis a. 1749.","prev":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1776 12","label":"SCHOLIVM III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/12"},"next":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1776 14","label":"SCHOLIVM III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/14"},"credit":{"text":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}