{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova Acta Eruditorum 1776 14-3","citation":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 14-3","ref":"14-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/14-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/14-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/14-3.md","author":{"name":"Nova Acta Eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum"},"work":{"title":"Nova Acta Eruditorum 1776","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776","urn":null},"verse":false,"words":255,"text":"Nec vnquam tales philosophi, qui obscuri et esse et haberi vellent, neque apud Graecos, neque apud Romanos, neque apud aliam gentem politiorem, sunt laudem, quam peterent, consecuti; quum ceteri, qui perspicuitati es subtilitati eleganti studuerint, et viui summo in honore fuissent, et mortui cummaximo floreant. Etsi enim vulgo existimant, in philosophia res spectari, non verba pendi; plurimum tamen interesse quisque intelligit, quemadmodum de istis rebus dicatur. Atque id eo magis in tradenda philosophia spectandum videtur, quo certius constat, eam per reliquas omnes doctrinae partes diffundere lucem debere. Igitur hic inprimis illud Aristotelis praeceptum, Rhetor. III, 2. tenendum erit: Αἱξεος ἀρετὴ, σαφῇ εινας σημεῖον γὰρ, ἔτι ὁ λόγος, ἰὰν μὴ δηλοῖ, ἐὐπειύσει τὸ ὑντοῦ ἔργυ. Neque tertium illud, ad excusandam tristem et siocam plerorumque inter recentiores subtilitatem valet, quod volunt, multas philosophiae partes tam subtiles et acutas esse, vt hominum plerorumque captum exoedant. Fac enim, vt natura multarum rerum veritatem, anctore Docaverito, la profundo penitus abstruserit, enimuero philosophus doctus et sapiens eam non limo obductam, sed perpurgatam, et nitori suo naturali restitutam, producere in conspectum hominum debet. Atque id fieri posse, omnis philosophiae inuentores Graeci, eosque secuti Latini, exemplo suo estenderunt. Nec audiendi erunt, qui aliud esse dicent, familiari sermone, de rebus ad philosophiam pertinentibus, disserere, quod Cicero aliique veteres fecerint; aliud, quod in scholis fiat, diuersas philosophicae doctrinae partes in arte tradere. Nam ea quoque, quae in scholis philosophorum via ac ratione docentur, sermonis elegantiam subtilitati coniunctam capere, praeter Veteres quosdam. Ernestius noster, editis solidioris doctrinae initiis, ostendit, eoque ab ipsa philosophia gratias iniit immortales.","prev":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1776 23","label":"DE SVBTILITATE ORATIONIS PHILO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/23"},"next":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1776 15-2","label":"DE SVBTILITATE ORATIONIS PHILO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/15-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/15-2"},"credit":{"text":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}