{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova Acta Eruditorum 1776 151-2","citation":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 151-2","ref":"151-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/151-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/151-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/151-2.md","author":{"name":"Nova Acta Eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum"},"work":{"title":"Nova Acta Eruditorum 1776","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776","urn":null},"verse":false,"words":280,"text":"Imperatores igitur protestationibus nihil agere videntur, quibus sua vis legitima deest: potius Germani, quod implorati nullam Liuonum curam habuerint, neque illorum iniurias ex foedere vlsi sint, videntur iure gentium deseri debuisse. Omnis enim res publica, quae elientum. seu prouinciae, seu populi, necessitates prodit, neque vlla afflictorum cura tangitur, si illam qui coluerunt deferunt, iusta patitur; nec est quod de iniuria queratur, illata potius quam accepta, quod partes alterius secuti, cuius vel o pes admiramur, vel singularem in suos fidem suspicimus, veteres necessitudines soluamus. Neque ille, qui proditis clientibus diuina humanaque iura violauit, vlla iuris formula efficiet, vt causa integra sibi sit, eos, quasirem suam, quandocunque repetendi: his enim cautionibus contra violentos vtimur et dolosos, qui ciuitatum opibus inhiant; imbecilles non calumniamur, qui, nisi neglectis nobis, neglecti ipsi, salui esse non possunt. Sic in ea pace quae Oliuae coaluit, Imperatoris legati, quod regi Suecorum Liuonia cessisset, ne verbo quidem questi sunt: etsi maxime debuissent si quid fui iuris in illam fuisset, illud exponere, neque committere, vt ab ignaris harum rerum iniuria sibi fieret, quam tamen, si vlla ipsis facta est, animo tam aequo tulerunt, vt primi essent qui regem ob illius imperium solemni nomine appellarent: quo pacto, si quid his iuris in illam tum fuit, omne sane est sublatum; igitur, (scriptoris est oratio honesta sane atque adeo nostra) ad commenticia iura quibus vmbratici doctores rem Germanam adaugent, et illud referendum esse. Sequitur tertia, de praeferendo crucis insigni, tractatio, qua, seruato temporum ordine, cons etudinis illius origo et successus exponuntur, nimirum vt honos iste sensim ad singulos peruent quibus habotur, dapac, lagatis papulibat, Patriurettis, Pri112 NOXRSCTA ERUDETONUM imotibus, u qui illum a Papis acceperunt post Syundeum Viennensem 1321. cum pallio coniunctum, Archiepiscopit.","prev":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1776 150-2","label":"COMMTARII DE VARNS REEVS GEX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/150-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/150-2"},"next":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1776 152-3","label":"COMMTARII DE VARNS REEVS GEX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/152-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/152-3"},"credit":{"text":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}