{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova Acta Eruditorum 1776 162","citation":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 162","ref":"162","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/162","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/162","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/162.md","author":{"name":"Nova Acta Eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum"},"work":{"title":"Nova Acta Eruditorum 1776","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776","urn":null},"verse":false,"words":235,"text":"h. e. IOHANNIS HENRICI LAMBERT, nuper Soc. Scientiar. Berolinensis Membri ordinarii, eic. Purometria: cum tabb. aer. 8. Berolini, apud Haude et Spenerum, Alph. 2. pl. 3. in 4. giu exspectatum hoc immortale opus patientiam eruditoErum exercuit; viginti enim fere anni praeterlapsi sunt ab edita photometria, quae quasi prodromus spem tum fecerat orbi erndito, fore, vt suo tempore ederetur pyrometria. Sed quamuis iusto forte tardius celeb. auctor, quam vel ipse proposuerat, nomen contractum dissolueret, tarditatem tamen abunde compensauit grauitate atque praestantia doctrinarum. Est naturale quoddam vinculum, quo pyrometria photometriae iuncta, multarum rerum explicationes et demonstrationes ex eadem repetit: quod etiam eliquis matheseos vtriusque disciplinis familiare est. Multa occurrunt in scriptis Philosophorum ad pyrometriam spectantia, dispersa tamen, nec omnia certa, ambigua multa, non rite luis gradibus determinata vel vitio praecipitationis, vel etiam instrumentorum admodum rud um. Plura autem praestitit Lambertus, quam vt ista omnia in formam artis colligeret; et collegit p ofecto ita, vt profundssimi Geometrae acumne inueniendo augeret inuentis aliorum apte committeret, certa incertis substitueret, et impenetrabili caligine inuoluta reteger t. Cum inter experimenta instituta, vel inuitis nobis et insciia etiam subinde inaequaliter admodum operante causae sese insinuent fieri profecto nequit, quin multum a calculo recedant phaenomena, neque adeo exspectationi respondeat euentus; quo quidem casu suo officio satis fecisse censendus est experimentator, si anemaliarum nodum inexplicabilem vel indicauerit, vel scite praesciderit Atque vt a vulgaribus ordiamur; quis vnquam demonstrauit, calorem et lucem ab vniea causa venire?","prev":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1776 161","label":"IOANNIS IACOBI REISKE CONIECTVRAE IN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/161","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/161"},"next":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1776 163","label":"IOANNIS IACOBI REISKE CONIECTVRAE IN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/163","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/163"},"credit":{"text":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}