{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova Acta Eruditorum 1776 17-2","citation":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 17-2","ref":"17-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/17-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/17-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/17-2.md","author":{"name":"Nova Acta Eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum"},"work":{"title":"Nova Acta Eruditorum 1776","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776","urn":null},"verse":false,"words":189,"text":"Nam nullas res nouas, sed antiquitus plerasque iuuentas, et dudum explicatas ac demonstratas, tradere eos constat. In his vero repetendis, et vel voce vel scripto tradendis, nullae aliae iis sunt partes datae, quam vt subtiliter de iis disserendo, aditum ingeniis discendi cupidis ad ea, quae recondita sint atque inter ora, cognoscenda patefaciant. Nonne vero in re difficili atque subtili, licet lermone facili et perspicuo vti? Cur igitur scholas philosophicas habent, si obscura non nisi obscure interpretari et explicare possint, nec limati atque vere subtiles philosophi, qui res explicent propriis perspicuisque verbis, esse velint. Bene Arminius, in Epistola quadam ad Ioannem Vytenbogardum scripsit: ineruditi est, imo incogitantis, non curare quibus verbis sententiam veram enuntiet. Mihi vero ii, qui tetricae suae subtilitatis hanc afferunt causam, quod philosophia in obscuris, et quae sint supra plerorumque captum, rebus versetur, fateri potius videntur, ne sua quidem ipsorum ingenia esse talia, quae istas res capere, et super iis via ac ratione philosophari queant. Nam verissime profecto Quintilianus, Institutt. II, 3. dicit: plerumque accidit, ut faciliora sint ad intelligendum, et lucidiora multo, quae a doctissimo quoque dicantur. Paulo post: erit ergo etiam obscurior, quo quisque deterior.","prev":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1776 16-2","label":"DE SVBTILITATE ORATIONIS PHILO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/16-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/16-2"},"next":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1776 26","label":"DE SVBTILITATE ORATIONIS PHILO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/26"},"credit":{"text":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}