{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova Acta Eruditorum 1776 191-2","citation":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 191-2","ref":"191-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/191-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/191-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/191-2.md","author":{"name":"Nova Acta Eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum"},"work":{"title":"Nova Acta Eruditorum 1776","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776","urn":null},"verse":false,"words":267,"text":"Ex succincta autem argumentorum serie satis intelligi potest, quid sibi tractandum sumserit Auctor, et quantum lucis genuinae Veteris Hollandiae historiae sit allaturus. Vti vero non alia ei mens est, quam vt publicae inseruiat vtilitati, atque idcirco nulli pepercit, nec parcit, labori impensisue, quo ea sibi comparot adminicula, quae rebus illustrandis inseruiant: tamen vt Typographorum votis obtemperet, ipsum Opus per Subscriptionem offert, his conditionibus: 1) Quieumque integre Operi subscripferit, is, sicut reliquos Tomos, ita et huius Temi, quae nunc editur, Partem priorem, sibi pretio quarta purte minori comparabit, quam qui subscribere haud dignantur. Eadem quoque obtinebit ratio in Tabulis aenris Sigillorum et veteris scripturae speciminum. Vt autem sciatur, quanti aeris pretio constiturum fit opus, pro singulis plagellis, quales nunc offeruntur, non amplius debebit Subscriptor, quam sesquistuferum, siue 12. Chalcos Monetae Holland. 2) Simulatque modicus Subscriptorum numerus aderit, integrum porro Opus typis plane nouis imprimetur, et a distracta hac Parte singulis annis singuli Tomi praeso libera3) Nihil in antecessum soluetur, sed nummerato buntur. demum opus erit argento, quotiescumque quis in publicum prodeat Tomus. 4) Nomina Subscriptorum, vbi commode id fieri poterit, honorifice exhibebuntur. Vbicumque hic Conspectus publice prostat, vel in Diariis Eruditis cum lectore communicatur: ibr fieri subscriptio poterit, imprimis apud Librarios, qui vt eam mittant ad P GILLISSEN et F. DE WINTER, typographos Medioburg. in Zeelandia, rogantur. Nos vehementer optamus, vt eruditissimi Auctoris confiltum, omni historiae, Belgicae inprimis, multis modis profuturum, felicissimum euentum sortiatur, neque vllis impedimentis sufsifflominatum lucem videat quantocijus. Non committemus. quamprimum, beneficio auctoris, liber in manus nostras venerit, ut ner nos nesciant lectores nostri laudes eas, quibus prosequi doctissimum auctorem instituti laudatissimi oporteat. Dig NOAIULIII","prev":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1776 190-2","label":"NOVA LITTERARIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/190-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/190-2"},"next":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1776 193","label":"EREEITURUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/193","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/193"},"credit":{"text":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}