{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova Acta Eruditorum 1776 21","citation":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 21","ref":"21","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/21","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/21.md","author":{"name":"Nova Acta Eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum"},"work":{"title":"Nova Acta Eruditorum 1776","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776","urn":null},"verse":false,"words":264,"text":"Sit sane, si nomino subtilitatis abuti velis, et ad orationem transferre, quam peritissimi dicendi magistri aridam potius atque ieiunam appellari iubent. Forsitan vero haud pauci me iniquitatis insimulent, qui nullam doctrinae philosophicae subtilitatem esse contendam nisi cum aliqua orationis elegantia coniuncta sit. Equidem non sum nescius, apud Veteres etiam, tum Graecos, tum Latinos, genus Philosophorum fuisse, qui non tam elegantiae in dicendo, quam diligentiae in disputando, studiosi essent: qui accurate omnia definire, certa capita ac genera rerum ponere, et sub his formas ac partes singulas ordinare, denique generum formarumque causas exponere, et omnino artis dialecticae tenacissimi, vera a falsis, magno cum labore, nec fine prospero successu, discernere studerent, de verborum autem sententiarumque elegantia minime laborarent. Idem vero illud etiam scio, scripta illorum neminem praeter suos legisse, et splendidisfimo quemque ingenio ea nisi contemsisse, certe tamen neSed Platonem, reliquosque Socraticos, auctore glexisse. Cicerone Tuscul. II, 3. et deinceps eos, qui ab his profecti erant, legerunt omnes, etiam qui illa non approbarent, aut non studiosissime consectarentur. Causam vero, cur illi iacuerint neglecti, hi vero ab omnibus doctrinae eruditionisque cupidis fuerint cum delectatione lecti, facile quiuis intelligit. Ceterum haec ipsa res effecisse videtur, vt subtilitatis, quae vero et natura esset vna, indueoretur distinctio, et alia in schelarum vmbria delitescens, tristis ac tetrica, alia, cui predire ain lucem liceret, elegens atque erudita diceretur. Illam igitur priorem, nonnullis eocum, qui me in laude subtilitatis ipsis eripienda iniquiorem putabunt, facile concedam; modo mihi dens, verissimum esse, quod Cicero contendat, hanc nidentum perfectom esse Philosophiem. cnas de maximis quaestionibus copiose possit ornateque dicere. Quid? copiose atque ornate, non autem subtiliter? Legat.","prev":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1776 10-2","label":"DE SVBTILITATE ORATIONIS PHILO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/10-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/10-2"},"next":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1776 22","label":"DE SVBTILITATE ORATIONIS PHILO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/22"},"credit":{"text":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}