{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova Acta Eruditorum 1776 309","citation":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 309","ref":"309","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/309","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/309","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/309.md","author":{"name":"Nova Acta Eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum"},"work":{"title":"Nova Acta Eruditorum 1776","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776","urn":null},"verse":false,"words":230,"text":"oligit structuras, tanquam aptissimumvocabulum, et ei quod vernacula lingua vsurpatur Bergbau conuenientissimum. At enim Bou ita hic dicitur vt in Feldbau, Weinbau, Gartenbau, et habet netionem culturae, non structurae. Igitur sicturae rei denotandae conuenientius iudicamus, praesertim cum Graeci de metallifossoribus et lapicidinis τέμνεν dicant. Quare hoc tenendum fuerit; nisi forte quis prorsus omisso quouis vocabulo legere malit: p. q. m. l. opud sos aerariae sunt, vt VII, 22. apud tos magnas ferrariae sunt. Plinius H. N. XXX, 10. nitrarias Aegypti — – tantum solebant esse, intellecto fodinas. Lib. V, 42. manibus sagulisque terram exhaurire. Orosius et Interpretes acceperunt pro vellere terrae manipulos, et fagulis iniectos exportare. At pro valde speciosa laudatur Marklandi coniectura: manibus tragulisque exhanrire, quemadmodum Horat. Epod. V. 30. terram ligonibus exhaurire. et Lucan. 4. 294. gladiis fodere solum. Ibid. c. 43. feruefa. sta iacula. „An sunt ignita tela? scribit V. C. non dubitarunt Vossius et Dauisius, nec Fischerus in Indice Palaephateo verbo Πυρπελεῖν, vbi etiam plures qui de hoc genere telorum exposuerunt, commemorat. Lib. VIII, 9. locum, quem Interpretes non recte ceperant, discrepantia lectionis admonitus sic constituit. Ait Caesar, se imperasse coronis- — inaedificari; legit autem: coronisque que loriculam hoc – inaedificari, hoc sc. vallum, omisso vocabulo loriculam, quod pro interpretamento voci coronis ab aliquo additum, et ex loricula in loriculam transiisse putat, quia nimirum coronae sint ipsa loricula. Sed friget tamen quodammodo Pp 2 hot, hoc, quod et omitti possit.","prev":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1776 308","label":"ERULITORUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/308","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/308"},"next":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1776 310","label":"ERULITORUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/310","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/310"},"credit":{"text":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}