{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova Acta Eruditorum 1776 314","citation":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 314","ref":"314","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/314","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/314","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/314.md","author":{"name":"Nova Acta Eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum"},"work":{"title":"Nova Acta Eruditorum 1776","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776","urn":null},"verse":false,"words":343,"text":"Eundem igitur efficiunt argumentum et argumenti tractatio; alium breuitas quaedam et restrictio in exemplis es admonitiqnibus afferendis, e quibus has quidem Cl. Auctor parcius adhibuisse; illa vero pro ratione locorum vel prorsus omisisse, vel, vt essent pauciores, prouidisse Et quamquam haec ita se habent, tamen satis confirmat. adhuc amplus et prolixus mansit, natus nempe ab ingenia cius, qui se breuitati inimicum fateatur, eamque ad docendum, et ad accuratas et claras rerum notiones excitandas, multum valere posse neget. Nec dubitamus quin satisfacturus sit huius libri apparatus, cum magistris quibusdam aridis et ieiunis, et vltra compendiorum cancellos progredi reformidantibus, tum discipulis doctrinae cupidis, et suo labore et industria connitentibus, praesertim si cum huius opusculi consuetudine, maioris operis vsum coniunxerint. De tribus dicendi generibus, de quibus ab aliis copiosius fere traditur, ad extremum paucis, per Appendicis accessionem exponitur, quasi de re parum vtilitatis habente, et inani vocabulorum strepitu memoriam exercente. Habet ipse liber, quod ex priori exiffunari potest, vnum enim, vt est apud Terentium, qui norit, vtrumque nouerit, descriptionem aptam et diligentem, perspicuitatemque ad docendum et placendum multum valituram. Continet admonitiones obseruationesque, cum in scriptores priscos, quorum verba citantur, tum de sententiis doctorum, Heineccii quidem in fibro, quem Fundmuenta Stili cultioris inscripsit, a vero saepius aberrantis, aliorumque magni quoque nominis et de re litteraria praeclare meritorum. Hic nobis V. Cl. non dicimus maleuolentia, sed seueritate quadam arguta, aliter quam ipsi sensissent, et quam vacuus cupiditate animus lectoris intelligat, accipere visus est. Hinc quae strictius illi et ad certorum tantum locorum intelligentiam angustius sumi vellent, ad alienam fententiam, latius et diffusius accepta, calumniose detorquet. Hinc populari notione ab oratoribus, Cicerone, aliisque prolata, vituperandi caussam quaerens, ad subtilitatem philosophicam reuocat. Nec tamen singulorum quae diximus, exempla memorabimus, nec morem Viri Cel. multum exagitabimus; scimus, haec quoque excusationem habere et ad acuenda hominum, accuratae doctrinae laudem appetentium, ingenia valere posse. Sed ne cui vana crimina obiecisse videamur, quaedam saltem, quae memoriae adhuc recenti inhaerent, ponemus. Eo loco, quo de recto vocabulorum usu traditur, negatur v. c. aliquanto esse explicandum per longe; esse autem semper medium inter paullo et longe.","prev":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1776 311","label":"ERULITORUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/311","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/311"},"next":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1776 315","label":"ERULITORUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/315","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/315"},"credit":{"text":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}