{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova Acta Eruditorum 1776 325-2","citation":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 325-2","ref":"325-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/325-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/325-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/325-2.md","author":{"name":"Nova Acta Eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum"},"work":{"title":"Nova Acta Eruditorum 1776","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776","urn":null},"verse":false,"words":286,"text":"vbi C prouocat ad locum aliquem poetae, quem semper κατ᾽ εξοχὴν appellat Lyricum, T. Rhythmicum, nomine non addito, ibi ergo duplex eius nomen adiectum reperitur sic: Abu Muhammed al Echasii, qui idem Abdollah ebn Ribii vocatur, quod glossema Editor ipse vncinis videtur damnasse. ral. 1 Iam Lexicon ipsum G. sic adornatum est: Copiam verborum omnem, vt par erat, per radices, quas dirimus, descripsit, sed alio ordine radicum, quam qui vulgo in lexicis regnat; quam diuersitatem etiam Golius in Praef. Lex. attigerat, non autem dixerat qualis esset. Scilicet, habita vltimae cuiusque radicis litterae ratione, primum in unum locum congerit verba omnia, quae in Elif hamzatum desinunt, tum eodem modo, quae in Be, quae in Te terminantur, atque ita porro, adeo vt pro numero elementorum XXVIII capitibus totum opus complectatur: sed singula capita denuo in XXVIII sectiones minores dispescit, prout. v. ic. primi capitis verba hamzata, ab 1, 63; e3; Es, etc. incipiunt. Hunc ordinem operis, nouum sane, et, vt videtur, ad rationes grammaticas perutilem, postquam ipse G breui admodum praefatione descripsit, qua simub, quibus e fontibus sua hauserit, ostendit, omnes vero se lingnae diuitias exhausisse, modeste negat, tum statim ad Cap. I. de hamzatis vorbisCEQI. C) progreditur. Hoc caput non integrum a Cl. Scheidio hac prolusione exhibetur, sed desinit p. 178. in rad. QS, quae est vltima Sect. XXI. In singulis autem radicibus sic versatur, vt superscripto verbo ipsr subiiciat omnia eius coniugata et deriuata, quot quidem ei innotuissent, addito aliquo pronomine, nomine, particula, alioue, ex quo modùs verborum cum aliis iungendorum appareatq atque ea quidem sic ponit simpliciter et nude, quando vsud eorum fatis frequens est, sensusque cognitus, sed aliis verbis synonymis aut circumlocutionibus explicat, cum infrequentioris sunt vsus, aut sensum e ceterorum vicinia contraliunt peculiarem.","prev":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1776 326","label":"ABV NASRI ISMAELIS EBN HAMMAD AL","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/326","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/326"},"next":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1776 326-2","label":"ABV NASRI ISMAELIS EBN HAMMAD AL","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/326-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/326-2"},"credit":{"text":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}