{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova Acta Eruditorum 1776 329","citation":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 329","ref":"329","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/329","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/329","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/329.md","author":{"name":"Nova Acta Eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum"},"work":{"title":"Nova Acta Eruditorum 1776","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776","urn":null},"verse":false,"words":269,"text":"qui alia praetermiferit, quod fortasse Codice vsus fuit, modo locupletiori, modo indigentiori, quam quos Schlidius noster tractauit; quae quidem coniectura inde firmatur, quod ipsi libri Scheidiani non vbique consentiunt. Sed haud scimus an hoc excusari queat, quod Gol. cum Lexicon suum vellet copiosissimum edere, quae a G? deterisque Lexicographis tradita reperisset de vario verborum sensu et vsu, statim omnia inter significationes verborum retulit. non additis formularum exemplis, e quibus cognosci posset, sintne illae significationes, quae vere dicantur, an translationès verborum e rei subiectae natura et caeterorum Verborum coniunctione natae. Haud quidem reprehendimus, quod exempla cum locis scriptorum non apposuit; erat enim hoc ab eius consilio alienum: sed debebat tamen breuiter formulas loquendi commemorare, in quibus verba sic, vt ab eo reddita sunt, occurrunt; saltem discernere vbique ipse debuerat, num verbum ipsum per se id significet, quod scripturus esset, an aliunde hunc vsum admittat; ita ille sibi couisset a vitio, quod per torsim opus dominatur, vni verbo tot tamque diuersas significationes tribuendi, vt non videamus, quomodo homines, quibus mens sana et larga verborum fuerit copia, vno verbo tam multiplici ratimie vti, aut alios ita vios intelligere potuerint. Iam in hoc genere inprimis prodest, integra G. praecepta legere, quae, iste male excerpserat, atque inde significationes verborum recte constitutas a vario eorum vsu et sensu distinguere Sic cum Gol scribit: A, tardus fuit, etiam tardum et segne habuit iumentum, apparet ex G. alteram non esse Fiat. 3 noE rad. Lo vnum nomen habet solum, sed sub v. Lecum! quiesc. Quae sequuntur, duae radices plane desideEOrantur: Loo c. c. (gc p., Inf. Lo0, molestus, diffiβωcilis alicui fuit. U, c. c. a. r. Inf.","prev":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1776 328","label":"ABV NASRI ISMAELIS EBN HAMMAD AL","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/328","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/328"},"next":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1776 332","label":"ABV NASRI ISMAELIS EBN HAMMAD AL","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/332","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/332"},"credit":{"text":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}