{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova Acta Eruditorum 1776 333","citation":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 333","ref":"333","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/333","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/333","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/333.md","author":{"name":"Nova Acta Eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum"},"work":{"title":"Nova Acta Eruditorum 1776","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776","urn":null},"verse":false,"words":246,"text":"- Sed haud scimus an hoc excusari queat, quod Gol. cum Lexicon suum vellet copiosissimum edere, quae a G“. deterisque Lexicographis tradita reperisset de vario verborum sensu et vsu, statim omnia inter significationes verborum retulit. non additis formularum exemplis, e quibus cognosci posset, sintne illae significationes, quae vere dicantur, an translationès verborum e rei subiectae natura et caeterorum terborum coniunctione natae. Haud quidem reprehendi? mus, quod exempla cum locis scriptorum non apposuit; erat enim hoc ab eius consilio alienum: sed debebat tamen breuiter formulas loquendi commeniorare, in quibus verbam sic, vt ab eo reddita sunt, occurrunt; saltem discernere vbique ipse debuerat, num verbum ipsum per se id significet, quod scripturus esset, an aliunde hunc vsum admittat; ita ille sibi cauisset a vitio, quod per torsim opus dominatur, vni verbo tot tamque diuersas significationes tribuendi, vt non videamus, quomodo homines, quibus mens sana et larga verborum fuerit copia, vno verbo tam multiplici ratiue vti, aut alios ita vsos intelligere posuerint. Iam in hoc genere inprimis prodest, integra G. praecepta legere, quae iste male excerpserat, atque inde significationes verborum recte constitutas a vario eorum vsu et sensu distinguerei Sic cum spl. scribit: *2, tardus fuit, etiam tardum et segne habuit iumentum, apparet ex G. alteram non esse nouam significationem; laudat enim haec ex Abu Zeid: SOUO p. ALise (tardum fuit, tarde profectum est agmen) 1. e. iumentis tardis vsum est; vnde patet, quam pro signific. arripuerit Golius, eam esse tantum Grammatici explicatioRursus ille sic: δ,, ingratum et inuisum hanem.","prev":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1776 332","label":"ABV NASRI ISMAELIS EBN HAMMAD AL","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/332","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/332"},"next":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1776 334","label":"ABV NASRI ISMAELIS EBN HAMMAD AL","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/334","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/334"},"credit":{"text":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}