{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova Acta Eruditorum 1776 345","citation":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 345","ref":"345","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/345","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/345","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/345.md","author":{"name":"Nova Acta Eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum"},"work":{"title":"Nova Acta Eruditorum 1776","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776","urn":null},"verse":false,"words":263,"text":"Personalitas vero rationem in effectibus habere nequit, qui diuersi sunt, habet itaque in vi; vnitas ergo eius est fundata in vi animae. Procul dubio intellexit venerabilis auctor, formatae ita demonstrationis neruos incidi posse, negando veritatem conclusionis, qua adstruit, vim A aeque ac vim B haberi debere pro determinationibus alius cuiusdam vis fundamentalis, quod sumtum fuerit, esse quidpiam, quod talem vis A et B coniunctionem postulet. Itaque noua demonstrandi forma, ex vnionis virium diuersitate desumta, sententiam probare conatur. Habeat, ita pergit, substantia animae duas vires fundamentales. Eae in anima vnitae erunt, erit itaque illa vnio vel essentialis, vel accidentalis; si prius, illae non erunt diuersae vires fundamentales, sed potius diuersi vnam vim essentialem concipiendi modi; si posterius, tum vel neutra cum substantia animae essentialiter collaeret, vel vna tantum earundem; si neutra, deletis vtrisque viribus anima maneret, quod absurdum est: animae enim, cuius nullae vires, nullaeque tum modificationes essent, nulla idea formari potest. Si vna illarum tantum essentialiter cum anima cohaereret, altera vi deleta anima nihilominus maneret, ea proinde esset mera animae modificatio, non vis; nam modificatio vis est actio, non noua vis. Et quid; quaesumus, sibi vultvim vi iungi? vis quaelibet proprium existendi caracterem habet, nec proinde maiori iure cum altera vi coniungi, quam existentia vnius alterius existentiae addi potest. Sint in anima coniunctae duae vires accidentaliter, effectus vtriusque ad diuersas vires, duplices vires ad earum vnionem ducent; quae cum sit accidentalis, in accidentali determinatione erit posita animae substantia, quod absurdum est; notio enim substantiae nullius, accidentalibus determinationibus absolui potest. His ita demonstratis, accedit A. ad indicandum fontem effectuum eorum, qui in motu cernuntur.","prev":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1776 344","label":"DISSERTATION SURLA FORCE PRIMITIVE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/344","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/344"},"next":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1776 346","label":"DISSERTATION SURLA FORCE PRIMITIVE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/346","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/346"},"credit":{"text":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}