{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova Acta Eruditorum 1776 362","citation":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 362","ref":"362","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/362","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/362","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/362.md","author":{"name":"Nova Acta Eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum"},"work":{"title":"Nova Acta Eruditorum 1776","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776","urn":null},"verse":false,"words":282,"text":"Igitur non modo Additamtenta, et absque opportuna occasione et extra ordinem scripta, studiose collegit, et suis locis inseruit; sed plurima quoque Commentariorum loca, quae vel luxata, vel etiam mutila ac manta sunt visa, integritati suae restituit, et adnotationibus suppleuit, quae quidem in ima quaque pagina, transuersa linea ab opere ipso seiunctae conspiciuntur. Quemadmodum autem muneri suo, in his agendis, se satisfecisse confidit, ita etiam sperat, denuo inuitatos quasi et allactos plurimos exstituros esse, qui paratis copiis, ad Classem theologicam pertinentibus, vti velint. Miratur autem, hoc non iam dudum factum esse, ex quo primum Lambecii opus euulgatum sit, centum amplius annis elapsis. Innumera in his thesauris inesse typis edi digna, quorum tamen vix aliquot a Viris ex veteri instituto Theologiae vacantibus in lucem prolata sint. Cansas refert alias ad difficultatem adeundi eos, in quorum potestate fuerit has copias cum aliis communicare: alias ad indolem vniuersitatum scientiarum, qui quatuor Facultatum nomen gerant, quaę quidem ab elegantioribus Graecarum Latinarumque litterarum studiis semper ipsi visae fuerint refugisse. Sed tempus illud praeteriisse, mutatamque nunc esse rationem. Copiam, quam exteri et domestici quaerant sibi dari librorum inspiciendorum ac tractandorum, facillime et quotidie fieri: cathedras, quae tradendis doctrinis ac Theologiae inprimis docendae inseruiant, ab contentiosa et rixosa ratione perpurgatas esse. Non iam defuturos aemulos sanae cultaeque eruditionis theologicat; si modo etiam debiuls Philologiae Latinae, Graecae, et Hebraicae, honos habeatur; quod viris quibusque doctissimis certum atque exploratum sit, nobilissimas quasque scientias, extra Philologiae consortium, mancas, tetricas, incultas, quin etiam rusticas semper esse futurus; id se aliquoties, vel maxima cum inuidia sua, affirmasse et censuisse. Cuius quidem sententiae nordum etiam ipsum poenitere, quamquam variis artibus ac modis grauissime oppugnata sit atque etiam victa; mitius Nunc etiam tamen iudicium posteritatis speranduus esse.","prev":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1776 361","label":"LTPV: PVIVGZL: GV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/361","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/361"},"next":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1776 363","label":"LTPV: PVIVGZL: GV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/363","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/363"},"credit":{"text":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}