{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova Acta Eruditorum 1776 376","citation":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 376","ref":"376","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/376","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/376","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/376.md","author":{"name":"Nova Acta Eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum"},"work":{"title":"Nova Acta Eruditorum 1776","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776","urn":null},"verse":false,"words":239,"text":"Addit autem ἐκ παντὶ τόπα, quia coetus Christianerum in Ephesina eclesia pariter, cui ordinandae Timothens erat constitutus, atque in aliis, non vno, sed variis in locis congregabantur. Ad gestum precantium respicitur phrasi manus attollere; at suntias eas vult Apostolus, quia requirit, vt qui procetur, sit talis, nempe liber ab odio, inuidia, indignatione, e. s. p. Iram autem et rixas (ἐργὴν καὶ διαλογισμοὺς) intor Ephesmaeecclesiae membra probabile esse, vel vndecunque ortas, vel inde, quod sibi mulieres, quae virorum. essent, adroganerint. Hanc causam esse, cur admonitiones suas inprimis vertatud instruendas mulieres, a vs. 9. ad fin. Cap. Neque tamen commodum putat, quod fert fit, δι ἔ γων ἄγαθων vs. 10. coniungere cum τῷ κοσμελ vf. 9; quin potius ἐπαγγέλλεσθαι θεοσέβειαν διʼ ἔργων ἀγαθῶν coniungendum et vertendum esse statuit per, sibimet atque aliis pietais suae indicia praebere per bona opera. Verbis vs. 14. Ἀδαμ. cύκ ππατήθη tribuit hanc sententiam: Adamus non deceptus est extrinsecus, vel ab externa astutia, quamquam sano deceptus est fraude domestica. Repudiat autem quod quidam subintelligi volunt ex praeced v primum. Ita igitur feminae remouebantur ab institutione publica; sed domestica institutio iisßelinquebatur, et vs. vltimo Cap. commendabatur; quem versiculum singulari expositione sibi tractandum sumsit. Sequitur itaque expositio loci 1 Timoth. 2, 15. quae hiabet euindem auctorem. Verbo σωθῆναι monet denotari, sulutis suae promotrices esse, eaque de re se et alios certiores facere, eamque fundari Canone Grammatico, u Glassio. Philol. S. L. III. tr. 3. de verbo n. 14. proposito.","prev":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1776 375","label":"OPVSCVLASOCIETATIS CVI TESSERA, TEN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/375","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/375"},"next":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1776 377","label":"OPVSCVLASOCIETATIS CVI TESSERA, TEN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/377","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/377"},"credit":{"text":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}