{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova Acta Eruditorum 1776 378","citation":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 378","ref":"378","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/378","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/378","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/378.md","author":{"name":"Nova Acta Eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum"},"work":{"title":"Nova Acta Eruditorum 1776","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776","urn":null},"verse":false,"words":214,"text":"Condona ipsis delicta, sin minus, dele me e libro quem scripsisti. Nam haec certe animo vehementer commoto dicta esse, et ad vitae taedium indicandum pertinere. Ait ergo, ἡυχόμην esse profitebar, denuntiabam; ὑπèρ esse super; in; reliqua vero hoc significare: hoc me vehementer angit, quod egomet ipse natione ludaeus, meis popularibus separationem a Christo et eius bonis denuntiare iam ante debuerim, et nunc amplius denuntiem: Quaerat aliquis vbi hoc factum sit? respondetur, non disertis verbis, sed vi tamen et ratione, conuenientissima Act 13, 46. De his iudicium sit penes lectores. A nobis quidem nondum impetrare poteramus, vt huic explicationi assensum praeberemus. In proximis diatribis disseritur, de Sabbatho δευτεροπρά ru Luc. 6, 1. de loco Matth. 22, 23–31. in qua quaeritur, num dictum Christi aliquam vim habeat ad refetandos Sadducaeos, nisi Angelos habere corpora ponatur: insunt obseruationes philologicae ad quaedam loca Geneseos, ad 15, 12. 23,. 13. item ad vaticiniorum Nahumi capitis primi priores versiculos, in quibus de originibus vocum Hebraicarum, subsidio linguae Arabicae detegendis, deque earum tum primis, tum secundariis significationibus disputatur: inest de decreto concilii Apostolici Act. 15, 20. et 29. disquisitio: sunt praeterea quaedam philosophicae, de lege cordibus inscripta: de iudicio: quas intactas relinquemus. Ad extremum autem leguntur quaedam ad locum 1. Petr. 2, 1. pertinentia. Primum contra sententiam eorum loquitur, qui","prev":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1776 377","label":"OPVSCVLASOCIETATIS CVI TESSERA, TEN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/377","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/377"},"next":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1776 379","label":"MEMETE ATIGUS TUS A. MNA I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/379","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/379"},"credit":{"text":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}