{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova Acta Eruditorum 1776 379","citation":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 379","ref":"379","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/379","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/379","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/379.md","author":{"name":"Nova Acta Eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum"},"work":{"title":"Nova Acta Eruditorum 1776","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776","urn":null},"verse":false,"words":336,"text":"MEMETE ATIGUS TUS A. MNA I LUOLAAVI. AALAVUIUIT qui verba τὸν ἀγοράσαντα αὐτοὺς δεσπότην ἀρνούμοοι· de iis Sed interpretantur, qui negent, quod dominus eos emerit. refutat hoc solo argumento, vt dicat, Participium pro Infinitiuo hic positum esse non posse, quia, hoc si sit, non antecedat verbum a quo pendeat, vt in hoc loco, sed sequatur, Luc. 24, 39. vnde dicendum fuisse, τὸν δεσπότην ἀρνούμενες· ἀγοράσαντα αὐτοός. Proponit aliam, quam ait commendari ab simplicitate, hanc: dominum qui ipsos emit, abnegantes. hoc sensu, quod falsi isti doctores suum dominum, (Deum vel Christum, id perinde erit,) qui ipsos emerat (ad operandum) abnegarint. Non igitur intelligit Auctor emtionem per pretium satisfactionis et mortis Christi, sed eam quae est seruorum, in foro venalium. Doctores sibi fingit in foro venales, hoc est, idoneis facultatibus ad munus ecclesiasticum gerendum instructos, eique admotos sub conditione pretii, vel praemii. Hos, vbi neglexerint ossicium, vbi disseminauerint αἰρέσεις ἀπωλείας, sectas perniciosas, et aliis auctores exstiterint desciscendi a sinceritate doctrinae diuinae, dici posse ἐπάγοντας ἑαυτεῦ ταχνὴν ἀπώλείαν, contraheHis scilicet ambagibus erat vtenre sibi iacturam salutis. dum ei, qui, propter doctrinam de absolutis decretis, concedere nolebat, Christum etiam pro iis, qui in aeternam perniciem ruunt, mortuum esse: immemor verborum PauIi 1 Tim. 2, 4. θεὸς πάντας ἀνθρώπους θέλει συθῆνανκαὶ; εἰς ἐπίγνωσιν ἀληθείας ἐλθεῖν; immemor locorum, in quibus nos Christus dicitur εξαγοράσαι T Cor. 6. 7. Gal. 3. 13. etc. tanta euidentia verborum et sententiae, vt obscurari nullo modo possit. add. Hebr. 10; 29. vbi dicitur τὸ αἱμα τῆς διαθήκης κοινὸν ἡγησάμενος ἐν ῷ ἡγιάσθη, καὶ τὸ πνεῦμα τῆς Verbum autem ἀρνείσθαι cum hic, tum χάζιτος ἐνυβρίσας, in loco parallelo Ep. Iud. vs. 4. τὸν μόνον δεσπότην Θεὸν καὶ Κύριον ἡ μῶν τησοῦν Χριστὸν ἀξνούμενοι; item 2. Tim. 2. 12. est negligere, spernere, et illum neglectum et contemtum, cum verbis, tum factis, prodere. Ita καταπατεῖν τὸν ὑιὸν τοῦ Θεοῦ di380 NOVAACTA LLURUM dicitur Ep. ad Hebr. loc. cit. Conf. Kyphs Obseruatt. ed PLATONIS DIALOGI IV MENO, CRITO, Alsibiades vterque, cum Animaduersionibus Virorum Clarissimorum, GEDIKE, GOTTLEBER, SCHNEIDER, priorumque Editorum, curauit BIESTER.","prev":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1776 378","label":"OPVSCVLASOCIETATIS CVI TESSERA, TEN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/378","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/378"},"next":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1776 380","label":"MEMETE ATIGUS TUS A. MNA I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/380","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/380"},"credit":{"text":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}