{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova Acta Eruditorum 1776 385","citation":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 385","ref":"385","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/385","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/385","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/385.md","author":{"name":"Nova Acta Eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum"},"work":{"title":"Nova Acta Eruditorum 1776","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776","urn":null},"verse":false,"words":199,"text":"Principatum vero inter hos scriptores Aristotelem obtinere vix dubitari potest, cum non modo ille ceteros claritate nominis, et elegantia orationis, longe superet, sed ceteri quoque sua fere omnia, id quod ex comparatione patet, ex illo hauserint. Primo inde loco leguntur Aristotelis φυσιογνωμονικὰ expressa ad editionem. Aristotelis, quam curauit Du Vallius, adiecta quoque versione latina incerti cuiusdam, quam et in Du Vallii operibus Aristotelis reperiendam, ab hac editione noluit abesse Clar. Editor, ne eam parui aestimare, prorsusque reiicere videretur; quamuis multis in locis minus elegans atque obscurior nostro quidem iudicio sit existimanda. Primum enim interpres latinus singulas voces graecas singulis vocibus latinis exprimit, ita vt vox voci respondeat, et singula verba annumerari videantur, haud curans sensum geniumque vtriusque linguae. Dein vocibus barbaris vtitur, quales sunt phissiognomonizare, diem delectabiliter ducere et morem accipere qui est hilaris, mansianum signum, designatiuus transitu, canis labrabilis, signa subcontrariantia (ὑπενα τιούμενα contraria, incerta) aliaeque innumerae, quae vix interdum Facile intelligi posse videntur, nisi graeca consulantur. fuisset doct. Editori voces obsoletas atque corruptas eliminare, et pro collum grossum, τράχηλον παχύν, collum crassum reponere; sed maluit versionem intactam relinquere, quam genus scribendi illius temporis ad nostri temporis vsum reAt cur non vel figere, id quod nec vituperare audemus.","prev":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1776 384-2","label":"FRID. FRANZIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/384-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/384-2"},"next":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1776 386","label":"FRID. FRANZIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/386","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/386"},"credit":{"text":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}