{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova Acta Eruditorum 1776 390","citation":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 390","ref":"390","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/390","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/390","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/390.md","author":{"name":"Nova Acta Eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum"},"work":{"title":"Nova Acta Eruditorum 1776","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776","urn":null},"verse":false,"words":324,"text":"a Porta, vt quid mutetur, suadent, nec tandem pilosi homines comparantur cum auibus ratione libidinis, sed ratione leuitatis atque agiiitatis. At diutius in Aristotelis Physiognomonia perlustranda, quam vellemus, motati sumus: in reliquis igitur libris percurrendis breuiores esse iubemur. Polemonis libri duo graece primum editi a Camillo Perusco simul cum Adamantio et Melampode, vt ex Volumine sexto Operum Aristotelis, quae Sylburgius curauit, repeterentur, non iussit modo doct. Franzius, sed et Sylburgii notas, quae maximam partem huius auctoris cum Aristotele et Adamantio continent, nec non suas obseruationes In his saepius Vir Doct. ad ea prouocare textui subiecit. solet, quae Aristotelis causa scripserat, saepius etiam ea affert, quae ipsi hanc vel illam vocem legenti in mentem veniebant: vt p. 197. de ἐιδωλοθύτους, de Pelope, de Oedipo p. 201. de oculis caesiis, p. 227. de risu non in vniuersum improbando, de voce μειδιῶν et σκυθρωπάζειν, vt alia taceamus. Ἡ ἐπὶ πολὺ ἀνατομὴ τοῦ σόματος, magnus hiatus oris; os nimium apertum hoc loco esse intisionem Vir doct. sibi persuadet, quum os striis scissurisque notatum sit, quod ex ariditate fieri solet sed Aristoteles de striis scissurisque haud cogitasse videtur. Sed os natura dilatatum indicare voluisse, quod simile sit ori canino. Libro II. p. 297. τῷ μεροποηρῷ tribuuntur ὀφθαλμοὶ ὑποῤῥίοντες ἀτενῶς, quam vocem mendosam suspicatur Cl. Editor, forte rectius ὑπερορῶντας substituendum existimans, fixe oculos ad maiora conuersos: nobis videntur metaphorice oculi semper deiecti, in terram defixi, more aquae defluentis indicari. Ex voce σκαφοευδὴς p. 308. Cl. Editor colligit, Polemonem Christianis annumerandum esse, eumque ad effatum Prou. V, 6. respexisse. Quum Adamantius lioris duobus Polemonis libros explicarit, quod consilium ipse statim ab initio aperit, doct. Franzius id egit, vt non modo Sylburgii notas adderet, sed et Adamantium cum Polemone compararet, et vtrosque inter se conferret. Extremo tandem loco legitur Melampodis opusculum, cuius parte priore de palpitationa, posteriore de naeuis corporis egit, quibus adiectae sunt breues notae a manu Magni Trilleri profectae, quas, vt facile incurrerent in oculos, asterisco notare Editori doct. placuit.","prev":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1776 389","label":"FRID. FRANZIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/389","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/389"},"next":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1776 391","label":"FRID. FRANZIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/391","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/391"},"credit":{"text":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}