{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova Acta Eruditorum 1776 395","citation":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 395","ref":"395","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/395","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/395","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/395.md","author":{"name":"Nova Acta Eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum"},"work":{"title":"Nova Acta Eruditorum 1776","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776","urn":null},"verse":false,"words":317,"text":"Auctoris doctrina et probitas, iam alias perspecta, non solum hoc libro mire confirmatur et illustratur, sed et accedit eius singularis aequitas et modessia, quam vt semper prae se tulit, ita ejus observantissimus fuit in eo genere litterarum, in quo multos habet a quibus necessario dissentiat. Postulat igitur honestatis ratio. vt, quae humanitate erga nos vsus est, eadem vtamur erga illum, neque illius qualiacunque placita ad nostra instituta exiLocus in toto hoc genere grauissimus est ille de gamus. Primatu Papae: in hoc tractando anctor tribus capitibus p. 108–133. ita versatus est, vt inter duas sententias extremas, mediam aliquam amplecteretur. Petri Apostoli Primatum aliquem a Christo ipso institutum esse, eo confilio, vt posthac semper in ecclesia maneret, affirmat: negut tamen eum aliter ad Romanam sedem pertinere, quam ob voluntarium ecclesiae in eam rem consensum. Iura ad hunc principatum seu primatum pertinentia triplicis ait generis esse; alia essensialia et diuinae originis, alia accidentalia, quorum Papae ab ecclessa arbitrium factum sit, alia contronersa. Primum genus ex eo intelligi, si quod Pupae ius ecclesia prisca perpetuo consensu diuinum existimauerit, (sed sic primum genus ab altero vix discerni potest,) aut si sine illo iure ecclesiae vnitas intelligi nequeat, aut densque natura regiminis ecHis veluti fundamentis innixus, clesiastici hoc postulet. iura Primatus in tria capita constringit: 1) Papam quasi centrum esse mitatis ecclesiae catholicae; 2) illius esse, pronidere, vt singulae ecclesiae eandem religionem profiteantur, eiusque esse curam disciplinae ecclefiasticae; 3) item ius emendandi et supplendi errores reliquorum Superiorum ecclesiae. Ex his iura diuina atque essentialia specialiora deducuntur: a) Debere Papam consuli in iis rebus, quae religionem et disciplinam spectent, eiusque decretis, compositis ad normam siue canonum, siue traditionum, insistendum esse; b) Prouocationem esse ad Papam: sed hic pro aoquitate sua fatetur auctor, intra trecentos a Christo nato annos legitimum eius rei exemplum esse nullum, et illam fere a Decretalibus Isidori pendere. (Qui potest igitur illud ius ad naturam et essentiam Primatus papalis referri?","prev":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1776 394","label":"RES GESTAE VICECOMITIS TVRENNII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/394","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/394"},"next":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1776 396","label":"RES GESTAE VICECOMITIS TVRENNII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/396","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/396"},"credit":{"text":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}