{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova Acta Eruditorum 1776 396","citation":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 396","ref":"396","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/396","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/396","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/396.md","author":{"name":"Nova Acta Eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum"},"work":{"title":"Nova Acta Eruditorum 1776","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776","urn":null},"verse":false,"words":284,"text":") c) Ius componendi lites de religione subortas; d) lus Concilium vniuersale conscribendi, quod et Imperatoribus ob Aduocatiam tribuitur; e) lus praesidendi in Conciliis, si illud est nihil aliud quam rem referre ad Patres, et sententiam primo loco dicere; f) lus confirmandi quae in Concilio decreta sunt; in hoc auctor mire se vertit, ita vt facile sit iudicare, illi de hoc iure non satis esse persuasum; g) Ius decreta componendi citra Conciliorum solemnitatem: quorum vis, etsi non sempiterna est, tamen in rebus, quae ad fidem et disciplinam spectant, tamdu viget, quamdiu ecclesiis non aliter videtur; h) Tutela Canonum; i) Potestas leges condendi de disciplina vniuersales, saluo tamen Episcoporum iure, dispiciendi, an ex re sint Diocceseos: sin minus, hi illas recte deprecantur, et antiquiorem canonum atque obseruantiarum autoritatem tuentur. Igitur eiusmodi leges Papales eatenus valent, quatenus ab Episcopis admissae sunt et promulgatae, accedente Principis consensu per Placetum regium, nec libertate singularum ecelesiarum, nec iure Principis aduersante; k) Ius Concilia occumenica restringendi, ita tamen, vt Episcopo idem liceat in Dioecesi; l) Ius deuolutionis, non omissis Instantiis intermediis; m) Ius adiuuandi caeteros Episcopos in tuendo suo iure. Alteri generi iurium, primatui papali accidentalium, accensentur: a) Confirmatio Episcoporum, b) Ius postulationes ratas habendi, c) Ius Episcopos consecrandi, d) eosque transferendi, e) Eorumque cessiones et resignationes accipiendi. f) Concurrentia in remouendis Episcopis. g) Ius nouos Episcopatus instituendi, h) eosque vel iungendi, vel dirimendi. i) Ius beatificandi et canonizandi. k) Ius confirmandi ordines ecclefiasticos. Auctor, etsi non negat, huius generis pleraque iura ortum habere ex Decretalibus Isidori; tamen existimat illa et nostris temporibus, defecta illarum fraude, Papae competere debere. Nam quod Synodis prouincialibus non amplius vtimur, illa iura Papae tamdiu tribuenda esse A. contendit ex iure Deuolutionis, nimirum vt ecclesiae consulatur?","prev":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1776 395","label":"RES GESTAE VICECOMITIS TVRENNII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/395","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/395"},"next":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1776 397","label":"RES GESTAE VICECOMITIS TVRENNII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/397","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/397"},"credit":{"text":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}