{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova Acta Eruditorum 1776 51","citation":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 51","ref":"51","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/51","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/51","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/51.md","author":{"name":"Nova Acta Eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum"},"work":{"title":"Nova Acta Eruditorum 1776","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776","urn":null},"verse":false,"words":237,"text":"Plures etiam propositiones sub Lemmatum nomine tradit Pappus, quarum maximam partem, cum ex ipsius Apollonii libris dedisse minime dubitandum est; multae enim earum re vera sunt lemmata, quibus saepius in suis demonstrationibus vti Apollonio necessarium fuit, vt ex ipsis de sectione determinata libris perspicue apparebit; et quidem praecipuse et difficiliores sunt partes demonstrationum earum propositionum, quibus inseruiunt, quibusque propterea nullus Praeterea Pappus in librosine demonstratione vteretur. rum de sectione, determinata descriptione refert, Apollonium primo propositiones suas demonstrasse communi methodo, ac solis rectis lineis vsum fuisse; rursus easdem ostendisse ingeniose, et magis ad institutionem accommodate, per semicirculos; vtraque autem hac via plura ex iis, quae seruauit Pappus Lemmata demonstrata sunt, quae quidem ipsius esse Apollonii, eumque eadem propositionibus suis praemisisse, atque ex Apollonii libris Pappum ea collegisse, perspicum est. Quae vero habentur in propositionibus 61. 62. 64. lib. 7. Pappi, secundum Commandini numerationem, non sunt lemimata, sed propositiones eximiae, quibus determinationes tres in libro secundo sectionis determinatae ostenduntur, quarum demonstrationes Apollonium non dedisse minime existimandum est. Hosce Apollonii libros conatus est Willebrordus Snellius restituere in Apollonio suo Batauo, quem Lugd. Bat. anno 1608. edidit, in quo multa quidem magnifice de se iactat, nihil autem praestitit quod immodicae sui ipsius laudationi conueniret. Minime enim Appollenii propositum in hisce libris assecutus est, nam in quatuor tantum problemata materiam hanc partitus est, quam in nouem Apollonius distribuerat; et quamnis problemata in varios casus diuidat, vnam tantum demonstrationem in vnoquoque problemate adducit.","prev":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1776 50","label":"ERUDITORUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/50","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/50"},"next":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1776 52","label":"ERUDITORUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/52","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/52"},"credit":{"text":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}