{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova Acta Eruditorum 1776 52","citation":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 52","ref":"52","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/52","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/52","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/52.md","author":{"name":"Nova Acta Eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum"},"work":{"title":"Nova Acta Eruditorum 1776","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776","urn":null},"verse":false,"words":280,"text":"Neque eundem cum Apollonio Epitagmatum numerum habet; nec mirum, cum non intellexerit quid sint epitagmata, quae quidem variae sunt dispositiones quas habere requiritur punctum inueniendum ratione punctorum datorum; vel scilicet, vt cadat inter duo quaeuis ex punctis datis, vel axtra omnia ad has vel illas eorum partes; vnde et nomen διοριεμένης τομῆς, Sectionis determinatae, hisce libris inditum est, propter situm sellicet determinatum, siue definitum, quem habere debet punctum quo recta proposita secanda est, et propter situm determinatum punctorum, inter quae et punctum inueniendum iacere debent latera rectangulorum et quadrati, spatiorum scilicet, quae inter se datam requiruntur habere rationem; non vt inepte putat Snellius, ex eo quod libri hi problemata quaedam continena, quae determinationes habent, quod propterea vocat adiunctum leuissimum, ex quo scilicet somniat Apollonium noSnellius vero diuersa facit epitagmen libris suis dedisse. mata casus quosdam in quibus vnus idemque est situs puncti inueniendi, vt in secundo et tertio epitagmate prime classis problematis sui quarti, aliisque. Praeterea, quod maioris est momenti, nullius problematis in hisce libris analysin tradit, vnde et suas ipsorum determinationes assumit, non ex solutione problematum deducit. Duas quidem Apollonii, quas in enuntiatione propp. 61. et 64. Lib. 7. Pappi inuenerat, suo modo ostendit, sine vllo tamen nexu cum problematibus, quorum sunt determinationes. Asserit quidem,„se potuisse eas tribus fere verbis ex suis lo\"cis deriuasse, placuisse tamen ei hunc modum, quia ita ab „Apollonio vsurpatas hasce determinationes, non obscuris „indiciis coniiciebat.“ Snellii autem coniectura sine omni fundamento est, nullus enim est geometra, qui determinationes suas non deducat ex locis suis, hoc est ex solutione problematum; et Apollonium hoc semper fecisse ex libris eius de sectione rationis perspicuum est. Determinationis autem Apollonii, quam in enuntiatione Prop. 62. Lib. 7.","prev":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1776 51","label":"ERUDITORUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/51","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/51"},"next":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1776 53","label":"ERUDITORUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/53"},"credit":{"text":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}