{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova Acta Eruditorum 1776 56","citation":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 56","ref":"56","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/56","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/56.md","author":{"name":"Nova Acta Eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum"},"work":{"title":"Nova Acta Eruditorum 1776","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776","urn":null},"verse":false,"words":349,"text":"Determinationes vero in libro secundo hisce propositionibus egent; problemata enim, quarum sunt determinationes, duplici via salui possunt, quarum alterutrum si iniueris, propositiones praedictae omnino necessariae sunt ad dedurendam ex determinatione, ad quam hac via peruentum est, alteram, ad quam secunda via directe duxisset. Nam ex vna tantum harum determii nationum Apollonius vltimam suam deducit. Veteres enim duabus determinationibus vtebantur, quarum altera ex altera sequitur, et quarum prima constructioni problematis necessaria est, quae propterea compositioni somper praemittitur; altera vero, quae compositionem sequitur, inseruit, ex iis quae data sunt in problemate statim dignoscere vtrum construi possit vel non possit: quod quidem ex prima determinatione, vel duabus primis, si duae sint, vt in problematibus Lib. 2. quae determinationes habent, cognosci non potest, priusquam ad illam vltimam deducta fuerit prima, aut alterutra ex primis, si duae fuerint. In problematibus simplicioribus hae, prima scilicet et vltima, in p icam determinationem saepius coalescunt. Haec autem tum in Apollonii libris de sectione rationis, tum in hisce sacile est obseruare, et exemplo in epitagmate 3. Prob. 3. Lib. 2. explicabuntur. Quae autem de sectione determinata seruauit Pappus, in Graeco codice, quo vtebatur Commandinus, multum mutilata et deprauata habentur, vt et onnia reliqua Pappi, in omnibus vt videtur codicibus, quos certissimum est a librariis Geometriae prorsus ignaris descriptos fuisse. Maltum igitur, debet Geometria viro optimo, Federico Gommandino, qui, cum literas Graecas et Geometriam simul pulchre calleret, magno iudicio, maximaque diligentia, inter alia multa, lemmata haec Pappi a multis purgauit erroribus, et propterea magno nos leuauit onere. Non autem omnia, praesertim Prop. 62. Lib. 7. redintegrare potuit; haec enim, in notis alphabeticis quas schema spectant, adee est corrupta, vt demonstrationem minime restituere valeret; nam netae prolixae, quas ei subiunxit, eam nullo modo a tingunt. Denique cum libri de sectione determinata non infimum locum teneant inter eos, quos ad analysin promouendam scripserunt veteres Geometrae, nullus problematum alicuius momenti casus omissus est, nullaque determinatio, sine quibus huius generis libri vix vllius sunt pretiiExinde autem demonstrationes longiores euaserunt; et Pappus quidem memorat, tales fuisse ipsius Apollonii, propter scilicet determinationes intricatas et difficiles, quas quidem ita esse ex ipsis libris satis superque patebit.","prev":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1776 55","label":"ERUDITORUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/55","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/55"},"next":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1776 57","label":"ERUDITORUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/57","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/57"},"credit":{"text":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}