{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova Acta Eruditorum 1776 70","citation":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 70","ref":"70","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/70","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/70","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/70.md","author":{"name":"Nova Acta Eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum"},"work":{"title":"Nova Acta Eruditorum 1776","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776","urn":null},"verse":false,"words":305,"text":"* Digniora vero lectu sunt, quae hoc ipso capite de disciplina, quam Stephanus in educando filio Emerico Principe adhibuit, propenuntur, quaeue decem capitibus comprehensa Rex Pater in Scripta retulit, et quod hodienum Corpori luris Hungarici infertum publice prostat, et Historiae auctoris nostri non leuem profecto splendorem conciliat. Hunc multum admodum auget veritatis amor spectatus, et singularis in maximis rebus diiudicandis modestia, nec alienum erit, exemplo quodam dictorum fidem ostendere et declarare. Itaque narrationem rupti per Vladislaum foederis cum Turcis initi, hoc modo persequitur: „Vix poratores Turcae discefserant, cum adsunt a Franeisco Car„dinale Alberino Florentinae classis Praefecto litterae, qui\"bus de pessimo rerum Turciearum in Arclupelago statu, „suoque aduentu Regem edocebat; a loamme item Castrioto, „in quibus, vt postulatum erat, cum 30. suorum millibus „propediem se in Thraciam appulsurum significabat. „res et Regem, et Hungaros, stupore quodam et pudore „defixerat, quod tantos Christianorum apparatus, aduersus „foederis initi rationes, tam subito et improuide confecta „pace destituerint. His curis anxios obruere loannis iunio\"ris Palacologi Imperatoris litterae. Scribebat is: vehemen„ter se mirari, Regem Hungariae, commutata voluntate, „aduersus solemnia, totiasque repetita promissa socios turpi\"ter deseruisse, et quidem in medio victoriarum cursu, non \"sine grani rei Christianae periculo, et sociorum damno, \"qui ab Hungaris in foedus pertracti, immensos magno „iumtu in bellum fecissent apparatus; addebat, Oratores \"Turcos exploratores potius, quam legatos fuisse Amura„this, vt qui nullum legationis habuissent insigne; Amura\"them inducias dolose pepigisse, vt ab Europa securitatem „nactus, totus interea ad rebelles in Asia subigendos incumoberet, quibus domitis, vniuersis viribus bellum in Europa„instauraturus erat. Orabat denique regem, ne immemor \"„pactorum socios desereret Principes, tantasque Christiahorum spes, e multiplici illo foedere conceptas, momento „praecideret. His, aliorumque Principum nunciis auditis, „Regem Hungarosque facti poenitentia subiit, et belli ga„rendi opportunitas, et maximorum successuum spes, singunlos in Amurathem animabat. At enim religio prohibebat, pacta iurisiurandi Saeramento firmata infringere.","prev":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1776 69","label":"NOTITIA RERVM HVNGARICARVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/69","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/69"},"next":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1776 71","label":"NOTITIA RERVM HVNGARICARVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/71","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/71"},"credit":{"text":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}