{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova Acta Eruditorum 1776 73","citation":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 73","ref":"73","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/73","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/73","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/73.md","author":{"name":"Nova Acta Eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum"},"work":{"title":"Nova Acta Eruditorum 1776","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776","urn":null},"verse":false,"words":206,"text":"Iulianus Cardinalis, belli „suasor e pugna superstes, a Valachis in fuga trucidatus, in „praeterfluentem demersus fuit. Atque hic erat Vladislai „exitus, documento futuri, Regum vitam salutemque „nunquam temere discrimini esse obiiciendam. Praefuit „Hungaris tribus annis, totidemque mensibus, Princeps pie„tate, morumque probitate insignis, generoso atque libe„rali animo, eo solo apud exteros notatus, quod Ladislao „Posthumo, pupillo Regi, Regnum eripuerit. “ Ceterum Palma, Vir doctissimus, hoc potissimum capite summopere commendandus est, quod in rebus per se odiosis enarrandis, non tamen laudes praetereat, quas, quae erat tum Seculi conditio, homines iis tribuere consueTale fuit factum Ferdinandi III. quo secundum uerant. Pau i V et Gregorii XV, constitutiones, illibatam virginis conceptionem Viennensi Academiae ad tuendum obtulit, atque ita originem dedit consuetudini, qua Caesares die VIII. Decembris, annis singulis, solenni voto ad aedem d. Stephano sacratam, hanc eximiam praerogatiuam Mariae virgini asserere solent. Mos hic, ait auctor noster, Viennensis Vniuersitatis, ad ceteras. Hungariae, Germaniae, Galliae, Hispaniaeque Academias propagatus, Ferdinandi III. commendat pi tatem in Mariam Hungarorum Dominam, qua quidem pietate stante, feliciter res Hungariea stetit, intereunte perire cepit. Talia non oportebat scribere Virum, qui a doctrina commendatur; propterea quod omnis ista res ad frau des monasticas pertinet. Sed dandum erat aliquid Ordini, qui cum omni suo cultu lesuitico sublatus est.","prev":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1776 72","label":"NOTITIA RERVM HVNGARICARVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/72","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/72"},"next":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1776 74","label":"C. VELLEII PATERCVLI QVAE SVPERSVNT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/74","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/74"},"credit":{"text":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}