{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova Acta Eruditorum 1776 86","citation":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 86","ref":"86","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/86","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/86","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/86.md","author":{"name":"Nova Acta Eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum"},"work":{"title":"Nova Acta Eruditorum 1776","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776","urn":null},"verse":false,"words":201,"text":"Quamuis igitur feruentibus studiis amplectamur opera pietatis, ea tamen, cum sunt nimium onerosa, de ratione et ex potestate nobis coelitus elargita, in alia etiam pia impendia possumus commutare. Quare Tuis deuotis supplicationibus inclinati, frequentiam, et quotidianam instantiam huiusmodi orationum, et salutationum praefatarum, dictis diebus ad quindenum numerum restringimus, et etiam limitamus, et ab vlteriori et numerosiori earum obsequio diurno, vel nocturno, auctoritate Apostolica Te absoluimus, Te que super hoc dispensamus de gratia speciali. Volumus autem, vt illis diebus, quibus Te per votum obligasti ad dicendum orationes, et salutationes, vltra quinquagesimum numerum, duodecim pauperes, praeter illos quos communiter consueuisti benigne reficere, pie pascere, seu illis refectionem diuinae pietati amabilem impendere tenearis. Datum Auenione XVI. Kal. Febr. Anng V. Opus vero hoc suum Marianum auctor sequentuphonemate claudit: atque haec Vngarorum Dominae honoribus dicata sunto. Lubens successorum etiam regum MARIANOS amores, cum licuerit, scribam. Quisquis Vngarus audire amat, aut MARIANVS sit, aut, si Dominam suam amare renuit, Vngarum exuat. Si haec talia scripsisset Fridvalszkius Saeculis barbaris, erat sine dubio magnam gratiam initurus: sed nostris temporibus scimus, ridebitur non a suis modo, qui vltra miseram plebeculam sapiunt sed maxime etiam a nobis, qui honarum litterarum fludiis auocamur ab opinionibus ijs omnibus, quae ridiculos homines faciunt.","prev":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1776 85","label":"C. VELLEII PATERCVLI QVAE SVPERSVNT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/85","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/85"},"next":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1776 87","label":"NOVA LITTERARIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/87","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/87"},"credit":{"text":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}