{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova Acta Eruditorum 1776 94","citation":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 94","ref":"94","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/94","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/94","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/94.md","author":{"name":"Nova Acta Eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum"},"work":{"title":"Nova Acta Eruditorum 1776","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776","urn":null},"verse":false,"words":228,"text":"Cum autem facile praeuideri possit, post aliquod temporis spatium exhaustum fore id argumenti, licebit etiam ex vniuersa historia populorum cis Danubium, verbo Septentrionalium, sumere problemata, ita tamen, vt nihil contrarii scriptis per quinquennium a Nobis propositis et impressis in medium proferatur. Pro altero praemio, ex Mathesi et Physica sumendae sunt quaestiones, ita vt primo anno problema detur ex ipsa Mathesi, altero ex Physica, tertio ex Mechanica, quarto tandem ex Hydraulica. Pro tertio demum praemio, quod Oeconomiae in Saxonia dedicatum est, primo anno de Agricultura, altero de Commerciis, tertio anno de vulgo dictis Manufacturis Fabricisque, quarto de Plantatione, quaestio erit proponenda. Dissertationes de primo secundoque praemio certaturae, Latino solum; eae vero, quae ad Oeconomiam spectant, Latino vel Gallico sermone scriptae esse debent. Cum iustum volumen ex Dissertationibus, quarum auctores praemia obtinuerunt, confici poterit, Secretarius operam dabit, vt in Typographia aliqua exscribantur typis, et quinquaginta numero exemplaria in Poloniam, ad Cancella ios Regni, Magnique Ducatus Lithuaniae, mittantur. Volumus enim Patriae Nobis carissimae in perpetuum vtiles esse: Optimo huic Instituto adiungimus tandem donationem Effigiei nostrae, in aere ad signandos nummos praemiorum expressae, triumque formarum ad alteram numismatum partem ornandam. Si signa harum formarum temporis iniuriam aliquam passa fuerint, constitutum esto a Nobis, vt eo anno, ob sumtus in reparationem formae corruptae aut perditae erogandos, vnum vel duo praemia retineantur, et parandis nouis formis impendantur, ne vnquam Imago Fundatoris, scilicet Nostra, pereat.","prev":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1776 93","label":"NOVA LITTERARIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/93","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/93"},"next":{"citation":"Nova Acta Eruditorum 1776 95","label":"NOVA LITTERARIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/95","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/95"},"credit":{"text":"Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}