{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 10.902.1-28","citation":"Novatian, De Trinitate 10.902.1-28","ref":"10.902.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/10.902.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/novatian/de-trinitate/10.902.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/10.902.1.md","author":{"name":"Novatian","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate","urn":null},"verse":false,"words":278,"text":"Jesum Christum Dei Filium esse, et vere hominem… contra hoereticos phantasiastas, qui veram carnem illum suscepisse negabant. Sed illud admoneo, non alterum in Evangelio Christum exspectandum fuisse, quam hunc a Crea- tore Veteris Testamenti litteris ante promissum; maxime cum et quae de ipso praedicta sunt implleta sint, et quae impleta sunt ante praedicta sint. Ut merito haereticorum istorum Testamenti Veteris auctoritatem respuentium, nescio cui commentitio et ex fabulis anilibus ficto Christo atque fucato pos- sim vere et constanter dicere: Quis es? unde es? a quo missus es? quare nunc venire voluisti? quare talis? vel qua venire potuisti? vel quare non ad tuos abisti? nisi quod probasti tuos non habere (63), dum ad alienos venis? Quid tibi cum mundo Creatoris? quid tibi cum homine Conditoris? quid tibi cum fig- mento corporis, cui eripis spem resurrectionis? quid ad alienum venis famulum, alienum sollicita- re desideras filium? quid me a Domino eripere co- naris? quid me in Patrem blasphemare atque im- pium esse compellis? aut quid sum a te in resurrec- tione consecuturus, qui me ipsum non recipio dum corpus amitto? Si salvare vis, fecisses hominem cui salutem dares. Si a delicto eripere cupis, aute mi- hi ne derelinquerem contulisses. Quod autem lecum suffragium circumfers legis? Quod habes testimo- nium propheticae vocis? aut quid mihi possum de te solidum repromittere, cum te videam in phantas- mate et non in soliditate venisse? Quid ergo libi cum figura corporis, si corpus odisti? imo revin. ceris corporis quod odisti circumferre subtantiam, cujus suscipere voluisti etiam figuram. Odisse enim debueras corporis imitationem, si oderas veritatem. Quoniam si alter es, aliter venire debueras (64): ne dicereris filius Creatoris, si vel imaginem habuis- ses carnis et corporis.","prev":{"citation":"De Trinitate 9.2.26-48","label":"9.2.26 to 9.2.48","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/9.2.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/novatian/de-trinitate/9.2.26"},"next":{"citation":"De Trinitate 10.902.29-42","label":"10.902.29 to 10.902.42","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/10.902.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/novatian/de-trinitate/10.902.29"},"credit":{"text":"Novatian, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0213c/stoa001/stoa0213c.stoa001.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}