{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 11.13-36","citation":"Novatian, De Trinitate 11.13-36","ref":"11.13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/11.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/novatian/de-trinitate/11.13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/11.13.md","author":{"name":"Novatian","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate","urn":null},"verse":false,"words":295,"text":"Quaencunque enim lex in alterutro fuerit posita, in- venietur esse suscepta (72). Periculum enim erit, nec hominem illum ex passionibus ostendi, si non potuerit etiam Deus ex virtutibus approbari. Non est ergo in tinam partem inclinandum, et ab alia parte fugiendum, quoniam nec tenebit perlectam veritatem quisquis aliam veritatis excluserit por- tionem. Tam enim Scriptura etiam Deum annuntiat Christum, quam etiam hominem ipsum annuntiat Deum; tam hominem descripsit Jesum Christum, quam etiam Deum quoque descripsit Christum Do- minum. Quoniam nec Dei tantum illum Filium esse proponit, sed et hominis; nec hominis tantum dicit, sed et Dei referre consuevit: ut dum ex utroque est, utrumque sit; nc si alterum tantum sit, alte- rum esse non possit. Ut enim praescripsit ipsa natura hominem credendum esse, qui ex homine sit, ita eadem natura praescribit et Deum credendum esse, qui ex Deo sit: ne si non et Deus fuerit, cum ex Deo sit, jam nec homo sit, licet ex homine fue- rit, et sic in alterutro (73) utrumque periclitetur, dum alterum allero fidem perdidisse convincitur. Qui legunt ergo (Matth. I, 1) hominis filium homi- nem (74) Christum Jesum, legant hunc eumdem et Deum et Dei Filium nuncupatum. Nam quomodo (75) est, qua homo, ex Abrabam. sic est etiam, qua Deus (Joan. VIII, 58), ante ipsum Abrabam. Et quomodo, qua homo, filius David (Matth. XXIII, 42, 43,44), ita Dominus David, qui Peus, nun cupatus est. Et quomodo, qua homo, s…b lege fictus est (Gal. IV, 4), ita, qua Deus, sabbati Dominus ex- pressus est (Luc, ita. 5). Et quomodo, qua homo, sententiam patitur (Matth. XXII, 26) sic omne, qua Deus, de vivis et mortuis judicium habere reperitur (Joan. V, 21, 22). Et quomodo post mundum, qua homo, nascitur, sic (Joan. XVII, 5) ante mundum, qua Deus, fuisse perbibetur.","prev":{"citation":"De Trinitate 11.1-12","label":"11.1 to 11.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/11.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/novatian/de-trinitate/11.1"},"next":{"citation":"De Trinitate 11.37-55","label":"11.37 to 11.55","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/11.37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/novatian/de-trinitate/11.37"},"credit":{"text":"Novatian, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0213c/stoa001/stoa0213c.stoa001.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}