{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 12.25-46","citation":"Novatian, De Trinitate 12.25-46","ref":"12.25","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/12.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/novatian/de-trinitate/12.25","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/12.25.md","author":{"name":"Novatian","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate","urn":null},"verse":false,"words":284,"text":"tunc saliet claudus sirut cervus, et diserta erit lingua mutorum (Isa., XXXV, 3, 4, 5, 6). Si in adventu Dei dicit prophetes haec futura signa quae facta sunt; aut Dei Filium ag…osca et Christum, in cujus adventu, et a quo haec sanita- tum signa facta sunt; aut divinitatis Christi veritate superati, in alteram haeresim ruentes, Christum, dum Filium Dei et Deum confiteri nolunt, Patrem illum esse confiteantur (80). Vocibus enim prophe- tarum inclusi jam Christum Deum negare non possunt. Quid ergo respondeat, cum in adventu Dei haec signa futura dicuntur, quae in adventu Christi gesta sunt? Christum qualiter accipiunt Deum? Deum enim jam negare non possunt. Qua Patrem? aut qua Filium? Si qua Filium, cur Dei Filuim Deum ne…ant? Si qua Patrem, cur eos non se- quuntur, qui ejusmodi blasphemias tenere videntur? nisi quoniam nobis in hoc adversus illos de veritate (81) certamine, hoc inte…im sufficit, ut quo- cunque genere convicti Christum confiteantur et Deum (82), quem etiam Deum negare voluerunt. Per Habacuc prophetam ait: Deus ab Africo veniet et sanctus de monte opaco et condenso (Habac. III, 3). Quem volunt isti ab Africo venire? Si venisse aiunt omnipotentem Deum Patrem, ergo de loco Deus Pater venit ex quo etiam loco cluditur (83), et intra sedis alicujus angustias continetur; et jam per istos, …t diximus, Sabelliana haeresis sacrilega corporatur. Siquidem Christus non Fidus, sed Pater creditur; et novo more, dum ab istis districto homo nudus asseritur, per cos rursum Christus Pater Deus omnipotens comprobatur. At si in Beth- lehem, cujus metaturae regio ad meridianam re- spicit plagam coeli, Christus nascitur, qui per S…ri- pturas et Deus dicitur; merito Deus hic ab Africo venire describitur, quia a Bethlehem venturus esse praevidebatur.","prev":{"citation":"De Trinitate 12.1-24","label":"12.1 to 12.24","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/12.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/novatian/de-trinitate/12.1"},"next":{"citation":"De Trinitate 12.47-52","label":"12.47 to 12.52","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/12.47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/novatian/de-trinitate/12.47"},"credit":{"text":"Novatian, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0213c/stoa001/stoa0213c.stoa001.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}