{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 13.44-57","citation":"Novatian, De Trinitate 13.44-57","ref":"13.44","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/13.44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/novatian/de-trinitate/13.44","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/13.44.md","author":{"name":"Novatian","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate","urn":null},"verse":false,"words":187,"text":"Cum enim manifestum sit omnia esse facta per Chri- stum; aut ante omnia est, quoniam omnia per ipsum, et merito et Deus est: aut quia homo est, post omnia est, et merito per ipsum nihil factum est. Sed nihil per ipsum factum esse non possu- mus dicere, cum animadvertamus omnia per ip- sum facta esse scriptum: non ergo post omnia est, id est non homo tantum est, qui post omnia est: sed et Deus, quoniam Deus (89) ante omnia est. Ante omnia est enim, quia per ipsum omnia; ne si homo tantum, nihil per ipsum; aut si omnia per ipsum, non homo tantum: quoniam si homo tantum, non omnia per ipsum, immo nihil per ipsum. Quid ergo respondent? nihil per ipsum, ut homo sit tantum? Quomodo ergo omnia per ipsum? Ergo non homo tantummodo est, sed et Deus; siquidem omnia sunt per ipsum: ut merito intel- ligere debeamus, nec (90) hominem esse Christum tantummodo, qui est post omnia; sed et Deum, cum per ipsum facta sint omnia. Quomodo enim aut hominem tantummodo dicas, cum illum etiam in carne conspicias; nisi quoniam si utrumque animadvertitur, utrumque merito credatur?","prev":{"citation":"De Trinitate 13.27-43","label":"13.27 to 13.43","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/13.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/novatian/de-trinitate/13.27"},"next":{"citation":"De Trinitate 14.1-19","label":"14.1 to 14.19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/14.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/novatian/de-trinitate/14.1"},"credit":{"text":"Novatian, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0213c/stoa001/stoa0213c.stoa001.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}