{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 16.1-16","citation":"Novatian, De Trinitate 16.1-16","ref":"16.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/16.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/novatian/de-trinitate/16.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/16.1.md","author":{"name":"Novatian","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate","urn":null},"verse":false,"words":282,"text":"Iterum ex Evangelio Christum Deum comprobat. Si homo tantummodo Christus, quomodo ipse dicit: Et omnis qui vivit (10) et credit in me non morietur in aeternum? (Joan. XI, 26.) Sed enim qui in hominem solitarium credit et nudum, maledictus dicitur (Jerem. XVII, 5): hic autem, qui credit in Christum non maledicius, sed in aeternum non moriturus refertur. Ex quo, si aut homo est tan- tum, ut haeretici volunt, quomodo quisquis in eum credit, non morietur in aeternum, cum maledictus esse teneatur qui confidit in homine? Aut si non maledictus, sed potius ad aeternae vitae consecutio- nem, ut legitur, destinatus, non homo (11) tan- tummodo Christus, sed et Deus: in quem qui cre- dit, et maledictionis periculum deponit, et ad fruc- tum justitiae accedit. Si homo tantummodo Chri- stus, quomodo Paraclitum dicit de suo esse sumptu- rum quae nuntiaturus sit? (Joan. XVI, 14.) Ne- que enim Paraclitus ab homine quidquam accipit, sed homini scientiam Paraclitus porrigit, nec futu- ra ab homine Paraclitus discit, sed de futuris ho- minem Paraclitus instruit. Ergo aut non accepit Paraclitus a Christo homine quod nuntiet, quoniam Paraclito homo nihil poterit dare a quo ipse homo debet accipere; et fallit in praesenti loco Christus et decipit, cum Paraclitum a se homine accepturum quae nuntiet dicit; aut non nos fallit, sicut nec fal- lit, et accepit Paraclitus a Christo quae nuntiet. Sed si a Christo accepit (12) quae nuntiet, major ergo jam Paraclito Christus est: quoniam nec, Paraclitus a Christo acciperet, nisi minor Christo esset. Minor autem Christo Paraclitus Christum etiam Deum esse hoc ipso probat, a quo accepit quae nun- tiat; ut testimonium Christi divinitatis grande sit, dum minor Christo Paraclitus repertus, ab illo su- mit quae caeteris tradit.","prev":{"citation":"De Trinitate 15.87-90","label":"15.87 to 15.90","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/15.87","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/novatian/de-trinitate/15.87"},"next":{"citation":"De Trinitate 16.17-32","label":"16.17 to 16.32","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/16.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/novatian/de-trinitate/16.17"},"credit":{"text":"Novatian, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0213c/stoa001/stoa0213c.stoa001.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}