{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 16.33-43","citation":"Novatian, De Trinitate 16.33-43","ref":"16.33","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/16.33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/novatian/de-trinitate/16.33","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/16.33.md","author":{"name":"Novatian","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate","urn":null},"verse":false,"words":201,"text":"Nec praedestinatio ista dicatur, quoniam nec posita est; aut addant hoc qui hoc putant: sed vae est adjicientibus, quomo- do et detrabentibus, positum (Apoc. XXII, 18, 19): non potest ergo dici quod non potest adjici. Subla- ta ergo praedestinatione quae non est posita, in substantia fuit Christus ante mundi institutionem. Verbum est enim per quod facta sunt omnia, et sine quo factum est nihil. Quoniam et si in praedestinatione dicitur gloriosus, et ante mundi institutionem fuisse praedestinationem, ordo servetur, et ante hunc erit multus numerus hominum in gloriam destinatus. Minor enim per istam destinationem Christus caeteris intelligetur (19), quibus posterior denotatur. Nam si haec gloria in praedestinatione fuit, praedestinationem istam in gloriam novissimus Christus accepit: ante enim praedestinatus Adam esse cernetur, et Abel, et Enoch, et Noe, et Abra- ham, et reliqui caeteri. Nam cum apud Deum et personarum et rerum omnium ordo digestus sit, ante hanc praedestinationem Christi in gloriam (20) multi praedestinati fuisse dicentur. Et hoc pacto minor caeteris hominibus Christus esse depre- henditur (21), qui melior et major et antiquior ipsis quoque Angelis invenitur. Aut haec igitur omnia tollantur, ut Christo divinitas aufer atur (12): aut si haec tolli non possunt (23), Christo ab haereticis divinitas propria reddatur.","prev":{"citation":"De Trinitate 16.17-32","label":"16.17 to 16.32","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/16.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/novatian/de-trinitate/16.17"},"next":{"citation":"De Trinitate 17.1-18","label":"17.1 to 17.18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/17.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/novatian/de-trinitate/17.1"},"credit":{"text":"Novatian, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0213c/stoa001/stoa0213c.stoa001.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}