{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 17.1-18","citation":"Novatian, De Trinitate 17.1-18","ref":"17.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/17.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/novatian/de-trinitate/17.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/17.1.md","author":{"name":"Novatian","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate","urn":null},"verse":false,"words":297,"text":"Item ex Moyse in principio sacrarum Litteracum. Quid si Moyses hanc eamdem regulam veritatis exsequitur, et hoc in principio suarum nobis tradi- dit Litterarum, quo discamus omnia creata et con- dita esse per Dei Filium, hoc est per Dei Verbum? Id enim dicit quod Joannes, quod caeteri; imo et Joannes et caeteri ab hoc intelliguntur accepisse quod dicant. Si enim Joanues dicit: Omnia per ip- sum factu sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3); Prophetes autem refert: Dico ego opera mea Regi (Psal. XLIV, 2); Moyses autem introducit prae- cipientem Deum ut lux fiat in primis, coelum firme- tur, aquae congregentur, arida ostendatur, fructus secundum semina provocetur (24), animalia produ- cantur, luminaria in coelo atque astra ponantur (Gen. I); non alium ostendit tunc adfuisse Deo cui praeciperentnr haec opera ut fierent, nisi eum per que… facta sunt omnia, et sine quo factum est nihil. Ac si hic Verbum Dei est, nam eructavit cor meum verbum bonum, ostendit in principio Verbum fuisse, et Verbum hoc apud Patrem fuisse, Deum prae- terea Verbum fuisse, omnia (25) per ipsum facta esse. Sed enim hoc Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14), Christus scilicet Filius Dei; quem, dum et postmodum secundum carnem hominem accipimus, et ante mundi institutionem Dei Verbum et Deum videmus, merito secundum institutionem Veteris et Novi Testamenti, et Deum et hominem Christum Jesum et credimus et tene- mus. Quid si idem Moyses introducit dicentem Deum: Faciamus hominem ad imaginem et similitu- dinem nostram (Gen. I, 26, 27): et infra, Et fecit Deus hominem, ad imaginem Dei fecit illum, mascu- lum et feminam fecit eos? Si, ut jam docuimus, Dei Filius est per quem facta sunt omnia, utique Dei Filius est per quem etiam homo institutus est, propter quem facta sunt omnia.","prev":{"citation":"De Trinitate 16.33-43","label":"16.33 to 16.43","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/16.33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/novatian/de-trinitate/16.33"},"next":{"citation":"De Trinitate 17.19-33","label":"17.19 to 17.33","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/17.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/novatian/de-trinitate/17.19"},"credit":{"text":"Novatian, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0213c/stoa001/stoa0213c.stoa001.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}