{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 17.19-33","citation":"Novatian, De Trinitate 17.19-33","ref":"17.19","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/17.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/novatian/de-trinitate/17.19","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/17.19.md","author":{"name":"Novatian","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate","urn":null},"verse":false,"words":281,"text":"Sed enim Deo prae- cipiente ut homo fiat, Deus refertur esse qui bomi- nem facit: facit autem hominem Dei Filius, Ver- bum scilicet Dei, per quem facta sunt omnia, et sine quo factum est nihil. Hoc autem Verbum caro fac- tum est, et habitavit in nobis: ergo Christus est Deus. Per Christum igitur homo factus est, ut per Dei Filium. Sed Deus hominem ad imaginem Dei fecit; Deus est ergo qui fecit hominem ad ima- ginem Dei, Deus ergo Christus est: ut merito nec Veteris Testamenti circa personam Christi vacillet auctoritas, dum Novi Testamenti manifestatione fulcitur. nec Novi Testamenti intercepta sit potes- tas, dum radicibus Veteris Testamenti ejusdem ni- titur veritas. Ex quo, qui Christum, Dei Filium et hominis, tantummodo praesumunt hominem, non et Deum, contra Testamentum et Vetus et Novum fa- ciunt, dum et Veteris et Novi Testamenti auctori- tatem veritatemque corrumpunt. Quid si idem Moy- ses ubique introducit Deum Patrem immensum atque sine fine, non qui loco cludatur, sed qui om- nem locum eludat: nec eum qui iu loco sit, sed potius in quo omnis locus sit: omnia continentem et cuncta complexum, ut merito nec descendat nec ascendat, quoniam ipse omnia et continet et implet: et tamen nihilominus introducit Deum descenden- tem ad turrem quam aedificabant filii hominum considerare (26) quaerentem, et dicentem: Venite; et mox: Descendamus, et confundamus illic ipsorum linguas, ut non audiat unusquisque vocem proximi sui? (Gen. XI, 7.) Quem volunt hic Deum descen- disse ad turrem illam, et homines tunc Illos visi- tare quaerentem? Deum Patrem? Ergo jam loco clauditur: et quomodo ipse omnia complectitur? Aut numquid Angelum cum Angelis dicit descen- dentem, et dicentem: Venite; et mox: Descenda- mus et confundamus illic ipsorum linguas?","prev":{"citation":"De Trinitate 17.1-18","label":"17.1 to 17.18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/17.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/novatian/de-trinitate/17.1"},"next":{"citation":"De Trinitate 17.34-41","label":"17.34 to 17.41","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/17.34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/novatian/de-trinitate/17.34"},"credit":{"text":"Novatian, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0213c/stoa001/stoa0213c.stoa001.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}