{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 18.2.1-16","citation":"Novatian, De Trinitate 18.2.1-16","ref":"18.2.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/18.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/novatian/de-trinitate/18.2.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/18.2.1.md","author":{"name":"Novatian","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate","urn":null},"verse":false,"words":277,"text":"Quod ne in damnum humanorum contingat oculorum, paulatim disruptis et dissipatis tenebris, ortus luminaris istius mediocribus incrementis fal- lenter assurgens oculos hominum sensim assuefacit ad totum orbem suum ferendum per incrementa radiorum. Sic ergo et Christus, id est imago Dei et Filius Dei, ab hominibus inspicitur, qua poterat videri. Et ideo fragilitas et mediocritas sortis hu- manae per ipsum alitur, producitur, educatur; ut aliquando Deum quoque ipsum Patrem, assueta Fi- lium conspicere, possit, ut est, videre; ne majes- tatis ipsius repentino et intolerabili fulgore percus- sa intercipi possit, ut Deum Patrem quem semper optavit, videre non possit. Ex quo Filius est hic qui videtur; Dei autem Filius, Dei Verbum est; Dei autem Verbum caro factum est et habitavit in no- bis: hic autem Christus est. Quae, malum, ratio est ut dubitetur Deus dici, qui tot modis Deus in- telligitur approbari? Ac si et Agar (Gen. XVI, 7), ancillam Sarae de domo ejectam pariter et fugatam Angelus convenit apud fontem aquae in via Sur, fugae causas interrogat atque accipit, et post haec humilitatis consilia porrigit; spem praeterea illi materni nominis facit, quodque ex utero ejus mul- tum semen esset futurum spondet atque promittit, et quod Ismael ex illa nasci haberet, et cum cae- teris aperit locum habitationis ipsius, actumque de- scribit: hunc autem Angelum, et Dominum Scriptura proponit et Deum (nam nec (29) bene- dictionem seminis promisisset, nisi Angelus et Deus fuisset): quaerant quid in praesenti loco haeretici tractent. Pater fuit iste qui ab Agar visus est, an non? quia Deus positus est. Sed absit Deum Pa- trem Angelum dicere: ne alteri subditus sit, cujus Angelus fuerit. Sed Angelum dicent fuisse: quomodo ergo Deus erit, si Angelus fuit?","prev":{"citation":"De Trinitate 18.1","label":"Chapter 18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/18.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/novatian/de-trinitate/18.1"},"next":{"citation":"De Trinitate 18.2.17-27","label":"18.2.17 to 18.2.27","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/18.2.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/novatian/de-trinitate/18.2.17"},"credit":{"text":"Novatian, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0213c/stoa001/stoa0213c.stoa001.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}