{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 19.16-36","citation":"Novatian, De Trinitate 19.16-36","ref":"19.16","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/19.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/novatian/de-trinitate/19.16","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/19.16.md","author":{"name":"Novatian","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate","urn":null},"verse":false,"words":308,"text":"non quia Angelo tantum, sed quia Deo, votum voveri potest: manifestum est non Patrem accipi posse, sed Filium, Deum et Angelum. Hic autem si Christus est, sicuti est, vehementer periclitatur, qui aut hominem Chri- stum, aut Angelum tantummodo dicit, subtracta illi divini nominis potestate, quam ex Scripturarum coelestium fide frequenter accepit, quae illum et Angelum frequenter et Deum dicunt. His omnibus etiam illud accedit, ut quomodo illum et Angelum frequenter et Deum posuit Scriptura divina, sic illum et hominem ponat et Deum, exprimens ca- dem Scriptura divina quod erat futurus, et depin- gens jam tum in imagine quod habebat esse in substantiae veritate. Remansit enim, inquit, Jacob solus, et luctabatur homo cum eo usque in mane: et vidit quoniam non potest adversus cum, et tetigit latitudinem femoris Jacob, cum in eum luctaretur et ipse cum eo, et dixit ei: Dimitte me, ascendit enim lucifer. Et ille dixit: Non te dimittam, nisi me benedixeris. Et dixit: Quod est nomen tuum? Et ille dixit, Jacob. Dixitque ei: Non vocabitur (48) jam nunc nomen tuum Jacob, sed Israel erit nomen tuum: quia invaluisti cum Deo, et cum hominibus potens es (Gen. XXXII, 24-27). Et adhuc adjicit (Gen. XXXII, 30, 31): Et vocavit Jacob nomen loci illius, Visio Dei, Vidi enim Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea. Ortusque est ei sol: mox transivit (49) Visionem Dei; ipse vero claudi- cabat femore suo. Humo, inquit, luctabatur cum Jacob. Si homo solitarius, quis est iste? Unde est? Quare cum Jacob contendit atque luctatur? Quid intercesserat? Quid factum fuerat? Quae ratio contentionis istins tantae tantique certaminis? Quare praeterea Jacob, qui ad tenendum hominem cum quo luctabatur fortis invenitur, et benedictionem ab eo quem detinebat postulat quia jam lucifer oritur (50), ideo postulasse repeitur, nisi quoniam praefigurabatur contentio haec inter Christum et filios Jacob futura, quae in Evangelio dicitur per- fecta?","prev":{"citation":"De Trinitate 19.1-15","label":"19.1 to 19.15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/19.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/novatian/de-trinitate/19.1"},"next":{"citation":"De Trinitate 19.37-46","label":"19.37 to 19.46","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/19.37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/novatian/de-trinitate/19.37"},"credit":{"text":"Novatian, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0213c/stoa001/stoa0213c.stoa001.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}