{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 2.1-12","citation":"Novatian, De Trinitate 2.1-12","ref":"2.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/novatian/de-trinitate/2.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/2.1.md","author":{"name":"Novatian","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate","urn":null},"verse":false,"words":305,"text":"Deus super omnia, ipse continens omnia, immensus, aeternus, mente hominis major, sermone inexpli- cabilis, sublimitate omni sublimior. Super quae omnia ipse continens cuncta, nihil extra se vacuum deserens, nulli Deo superiori (ut quidam putant) (17) locum reliquit. Quandoquidem ipse universa sinu perfectae magnitudinis et potesta- tis incluserit, intentus semper operi suo, et vadens per omnia, et movens cuncta, et vivificans universa, et conspiciens tota, et in concordiam elementorum emnium discordantes materias sic connectens, ut ex disparihus elementis ita sit unus mundus ista c…agn…entata conspiratione solidatus, ut nulla vi dissolvi possit, nisi cum illum solus ipse qui fecit (II Pet. III, 13), ad majora alia praestanda nobis, solvi jusserit. Hunc enim legimus omnia continere: et ideo nihil extra ipsum esse potuisse; quippe cum originem omnino non habeat, consequenter nec exitum sentiat: nisi forte, quod absit, aliquando esse coeperit, nec super omnia sit, sod dum post ali- quid esse coeperit, infra (18) id sit quod ante ipsum fuerit, minor inventus potestate, dum posterior de- notatur etiam ipso tempore. Ob hanc ergo causam semper immensus, quia nihil illo majus est: sem- per aeternus, quia nihil illo antiquius. Id enim quod sine origine est, praecedi a nullo potest, dum non habet tempus. Ideo immortalis, non deficiens in consummationis exitu. Et quoniam sine lege est quidquid sine origine est, modum temporis ex- cludit (19), dum se debitorem nemini sentit. De hoc ergo, ac de eis quae sunt ipsius et in eo sunt, nec mens hominis quae sint, quanta sint, et qualia sint, digne concipere potest, nec eloquentia sermonis humani aequabilem majestati ejus virtutem sermonis expromit. Ad cogitandam enim et ad elo- quendam illius majestatem et eloquentia omnis merito mula est, et mens omnis exigua est: major est enim mente ipsa, nec cogitari possit quantus sit, ne si potuerit cogitari (20), mente humana mi- nor sit, qua concipi possit.","prev":{"citation":"De Trinitate 1.2.22","label":"Chapter 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/1.2.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/novatian/de-trinitate/1.2.22"},"next":{"citation":"De Trinitate 2.13-26","label":"2.13 to 2.26","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/2.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/novatian/de-trinitate/2.13"},"credit":{"text":"Novatian, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0213c/stoa001/stoa0213c.stoa001.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}