{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 2.13-26","citation":"Novatian, De Trinitate 2.13-26","ref":"2.13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/2.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/novatian/de-trinitate/2.13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/2.13.md","author":{"name":"Novatian","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate","urn":null},"verse":false,"words":310,"text":"Major est quoque omni sermone, nec edici (21) possit: ne si potuerit edici, humano sermone minor sit, quo, cum edi- citur, et circumiri et colligi possit. Quidquid enim de illo cogitatum fuerit, minus ipso erit: et quidquid enuntiatum fuerit, minus illo comparatum circum ipsum erit. Sentire enim illum taciti ali- qua……nus possumus; ut autem ipse est, sirn…one explicare non possumus. Sive enim illum dixeris Lucem (22), creaturam ipsius magis quam ipsum dixeris; ipsum non expresseris: sive illum dixeris Virtutem, potentiam ipsius magis quam ipsum dixeris et deprompseris: sive dixeris Majestatem, honorem ipsius magis quam illum ipsum descri- pseris. Et quid per singula quaeque percurrens lon- gum facio? semel totum explicabo. Quidquid om- nino de illo retuleris, rem aliquam ipsius magis et virtutem, quam ipsum explicaveris. Quid enim do co condigne aut dicas, aut sentias, qui omnibus et sermonibus et sensibus major est? Misi quod uno modo (et hoc ipsum quomodo possumus, quomodo capimus, quomodo intelligere lice…) quid sit Deus mente capiemus, si cogitaverimus id illum esse, quod quale, et quantum sit non possit intelligi, nec in ipsam quidem cogitationem possit venire. Nam si ad solis aspectum oculorum nostrorum acies hebescit, ne orbem ipsum obtutus inspiciat obviorum sibi super…tus fulgore radiorum: hoc idem mentis acies patitur in cogitatione omni de Deo; et quanto ad considerandum Beum plus inten- ditur, tanto magis ipsa cogilationis suae luce caeca- tur. Quid enim de eo (ut iterum repetam) condigne dicas, qui est sublimitate omni sublimior, et altitu- dine omni altior, et profundo omni profundior, et omni luce lucidior, et omni claritate clarior, omni splendore splendidior, omni robore robustior, omni virtute viritior (23), omni pulchritudine pulchrior, veritate omni verior, et fortitudine omni fortior, et majestate omni major, et omni potentia potentior, et omnibus divitiis ditior, omni prudentia prudentior, et omni benignitate benignior, omni bonitate melior, omui justitia justior, omni clen entia clemen- tior?","prev":{"citation":"De Trinitate 2.1-12","label":"2.1 to 2.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/novatian/de-trinitate/2.1"},"next":{"citation":"De Trinitate 2.27-29","label":"2.27 to 2.29","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/2.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/novatian/de-trinitate/2.27"},"credit":{"text":"Novatian, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0213c/stoa001/stoa0213c.stoa001.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}