{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 21.18-34","citation":"Novatian, De Trinitate 21.18-34","ref":"21.18","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/21.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/novatian/de-trinitate/21.18","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/21.18.md","author":{"name":"Novatian","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate","urn":null},"verse":false,"words":281,"text":"Quod nisi ita haere- tici acceperint, Christum hominem primogenitum omnis creaturae monstrare cogentur; quod facere non poterunt. Aut igitur ante omnem est creatu- ram ut primogenitus sit omnis creaturae, et non homo est tantum, quia homo post omnem creatu- ram est; aut homo tantum est, et est post omnem creaturam. Et quomodo primogenitus est omnis creaturae, nisi quoniam dum Verbum illud quod est ante omnem creaturam, et ideo primogenitus omnis creaturae, caro fit et habitat in nobis, hoc est, assumit hunc hominem qui est post omnem creaturam, et sic cum illo et in illo habitat in no- bis, ut neque homo Christo subtrahatur, neque divinitas negetur? Nam si tantummodo ante (65) omnem creaturam est, homo in illo subtractus est: autem tantummodo homo est, divinitas quae ante omnem creaturam est, intercepta est. Utrum- que ergo in Christo confoederatum est, et utrum- que conjunctum est, et utrumque connexum est. Et merito dum est in illo aliquid quod superat creaturam, pignerata in illo divinitatis et humanitatis (66) videtur esse concordia. Propter quam causam, qui mediator Dei et hominum effectus exprimitur (I Tim. II, 5), in se Deum et hominem sociasse reperitur. Ac si idem Apostolus de Christo refert, ut exutus carnem potestates dehonestavit, palam triumphatis illis in semetipso (Coloss. II, 15): non utique otiose exutum carne proposuit, nisi quoniam et in resurrectione (67) rursum indutum voluit intelligi. Quis est ergo iste exutus et rursus indutus? requirant haeretici. Nos enim Sermonem Dei scimus indutum carnis substantiam, eumdem- que rursum exutum eadem corporis materia, quam rursus in resurrectione suscepit et quasi indumentum resumpsit. Sed enim neque exutus neque indu- tus hominem Christus fuisset, si homo tantum fuisset. Nemo enim umquam se ipso aut spoliatur aut induitur.","prev":{"citation":"De Trinitate 21.1-17","label":"21.1 to 21.17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/21.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/novatian/de-trinitate/21.1"},"next":{"citation":"De Trinitate 21.35-49","label":"21.35 to 21.49","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/21.35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/novatian/de-trinitate/21.35"},"credit":{"text":"Novatian, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0213c/stoa001/stoa0213c.stoa001.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}