{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 21.35-49","citation":"Novatian, De Trinitate 21.35-49","ref":"21.35","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/21.35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/novatian/de-trinitate/21.35","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/21.35.md","author":{"name":"Novatian","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate","urn":null},"verse":false,"words":205,"text":"Sit enim necesse est aliud, quidquid aliunde aut spoliatur aut induitur. Ex quo merito Sermo Dei fuit, qui exutus est carnem et in resur- rectione rursus indutus; exutus autem, quoniam et in nativitate fuerat indutus. Itaque in Christo Deus est qui induitur, atque etiam exutus sit opor- tet: propterea is qui induitur, pariter et exuatur necesse est. Induitur antem et exuitur homo, quasi quadam contexti corporis tunica. Ac propterea consequenter Sermo fuit, ut diximus, Dei; qui modo indutus, modo exutus esse reperitur. Hoc enim etiam in benedictionibus ante praedixit: Lavabit stolam suam in vino, et in sanguine uvae amictum suum (Gen. XLIX, 11). Si stola in Christo caro est, et amictum ipsum (68) corpus est, requiratur quisquis (69) est ille cujus corpus amictum est, et stola caro. Nobis enim manifestum est carnem stolam et corpus amictum Verbi fuisse, quique sanguine (70), id est vino, lavit substantiam corporis, et materiam carnis abluens, ex parte suscepti hominis passione. Ex quo siquidem lava- tur, homo est; quia amictum quod lavatur, caro est: qui autem lavat, Verbum Dei est; qui ut lava· ret amictum, amicti susceptor effectus est. Merito ex ea substantia, quae recepta est ut lavaretur, homo exprimitur: sicut (71) ex Verbi auctoritate qui lavit, Deus esse monstratur.","prev":{"citation":"De Trinitate 21.18-34","label":"21.18 to 21.34","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/21.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/novatian/de-trinitate/21.18"},"next":{"citation":"De Trinitate 22.1-16","label":"22.1 to 22.16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/22.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/novatian/de-trinitate/22.1"},"credit":{"text":"Novatian, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0213c/stoa001/stoa0213c.stoa001.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}