{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 22.1-16","citation":"Novatian, De Trinitate 22.1-16","ref":"22.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/22.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/novatian/de-trinitate/22.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/22.1.md","author":{"name":"Novatian","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate","urn":null},"verse":false,"words":294,"text":"Eamdem divinam majestatem in Christo aliis iterum Scripturis confirmat. Cur autem, licet ad aliam partem disputandi festinare videamur, illum praetereamus apud Apo- stolum locum? Qui cum in forma Dei esset, non ra- pinam arbitratus est aequalem se Deo esse; sed se- melipsnm exinanivit, formam servi accipiens, in si- militudine (72) hominum factus, et habitu inventus ut homo: humiliavit se, obediens factus usque ad mortem, mortem autem crucis: propterea et Deus illum superexaltavit, et dedit illi nomen quod est super omne nomen; ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quoniam Dominus Jesus in gloria est Dei Patris (Philip. II, 6-11). Qui cum in forma Dei esset, inquit. Si homo tantummodo Christus, in imagine Dei, non in forma Dei relatus fuisset. Hominem enim scimus ad imaginem (Gen. I, 27), non ad formam Dei factum. Quis ergo est iste, qui in forma Dei, ut diximus, factus est Angelus? Sed nec in Angelis formam Dei legimus, nisi quo- niam hic praecipuus atque generosus prae omnibus, Dei Filius, Verbum Dei, imitator omnium paterno- rum operum, dum et ipse operatur sicut et Pater ejus (Joan. V, 19), in forma (73) (ut expressimus) est Dei Patris. Et merito in forma pronuntiatus est Dei, dum et ipse super omnia, et omnis creaturae divinam obtinens potestatem, et Deus est exemplo Patris: hoc ipsum tamen a Patre proprio consecutus, ut omnium et Deus esset, et Dominus esset, et Deus ad formam Dei Patris ex ipso genitus atque prolatus. Hic ergo quamvis esset in forma Dei, non est rapinam arbitratus aequalem se Deo esse. Quamvis enim ex Deo Patre Deum esse meminisset, nunquam se Deo Patri aut comparavit aut contulit, memor se esse ex suo Patre, et hoc ipsum quod est habere se, quia Pater dedisset.","prev":{"citation":"De Trinitate 21.35-49","label":"21.35 to 21.49","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/21.35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/novatian/de-trinitate/21.35"},"next":{"citation":"De Trinitate 22.17-27","label":"22.17 to 22.27","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/22.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/novatian/de-trinitate/22.17"},"credit":{"text":"Novatian, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0213c/stoa001/stoa0213c.stoa001.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}