{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 24.1-18","citation":"Novatian, De Trinitate 24.1-18","ref":"24.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/24.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/novatian/de-trinitate/24.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/24.1.md","author":{"name":"Novatian","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate","urn":null},"verse":false,"words":295,"text":"Illos autem propterea errasse, quod nihil arbitra- rentur interesse inter Filium Dei et Filium ho- minis, ob Scripturam male intellectam. Sed erroris istius haereticorum inde, ut opinor, nata materia est, quia inter Filium Dei et Filium hominis nihil arbitrantur interesse; ne facta distinctione, et Homo et Deus Jesus Christus facile comprobetur. Eumdem enim atque ipsum, id est hominem filium hominis, etiam Filium Dei volunt videri; ut homo et caro, et fragilis illa substantia eadem atque ipse Filius Dei esse dicatur. Ex quo, dum distinctio filii hominis et Filii Dei nulla secernitur, sed ipse filius hominis Dei Filius vindicatur: homo tantummodo Christus idem atque Filius Dei asseratur. Per quod nituntur excludere: Verbum caro factum est et habitavit in nobis (Joan. I, 14); Et vocabilis nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum No- biscum Deus (Matth. I, 23). Proponunt enim atque illa praetendunt, quae in Evangelio Lucae relata sunt, ex quibus asserere conantur, non quod est, sed tantum illud quod volunt esse: Spiritus san- ctus veniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi; propterea et quod ex te nascetur sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I 35). Si ergo, inquiunt, Angelus Dei dicit ad Mariam, quod ex te nascetur sanctum, ex Maria est substantia carnis et corporis; hanc autem substantiam, id est sanctum hoc quod ex illa genitum est, Filium Dei esse proposuit: homo, inquiun…, ipse, et illa caro corporis, illud quod sanctum est dictum, ipsum est Filius Dei. Ut et com dicit Scriptura sanctum, Christum filium ho- minis hominem intelligamus; et cum Filium Dei proponit, non hominem, sed Deum (88) percipere debeamus. Sed enim Scriptura divina haereticorum et fraudes et furta facile convincit et delegit· Si enim sic esset tantummodo, Spiritus veniel in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi, propterea quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei;","prev":{"citation":"De Trinitate 23","label":"Chapter 23","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/novatian/de-trinitate/23"},"next":{"citation":"De Trinitate 24.19-25","label":"24.19 to 24.25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/24.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/novatian/de-trinitate/24.19"},"credit":{"text":"Novatian, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0213c/stoa001/stoa0213c.stoa001.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}