{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 24.19-25","citation":"Novatian, De Trinitate 24.19-25","ref":"24.19","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/24.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/novatian/de-trinitate/24.19","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/24.19.md","author":{"name":"Novatian","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate","urn":null},"verse":false,"words":282,"text":"for- tasse alio esset nobis genere adversus illos reluc- tandum, et alia nobis essent argumenta quaerenda et arma sumenda, quibus illorum et insidias et praestigias vinceremus: cum autem ipsa Scriptura coelesti abundans plenitudine sese haereticorum istorum calumniis exuat, facile ipso quod scriptum est nitimur, et errores istos sine ulla dubitatione superamus. Non enim dixit, ut jam expressimus, propterea quod ex te nascetur sanctum, sed adjecit conjunctionem: ait enim propterea et quod ex te nascetur sanctum; ut illud ostenderet, non prin- cipaliter hoc sanctum quod ex illa nascitur, id est istam carnis corporisque substantiam, Filium Dei esse, sed consequenter et in secundo loco: prin- cipaliter autem Filium Dei esse Verbum Dei in- carnatum per illum Spiritum, de quo Angelus refert: Spiritus veniel in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Hic est enim legitimus Dei Filius qui ex ipso Deo est, qui dum sanctum istud assumit, et sibi Filium hominis adnectit, et illum ad se rapit atque transducit, connexione sua et permistione sociat… praestat, et Filium illum Dei facit, quod ille natu- raliter non fuit; ut principalitas nominis is- tius Filius Dei in Spiritu sit Domini, qui descendit et venit; ut sequela nominis in Filio Dei et ho- minis (89) sit, et merito consequenter hic Filius Dei factus sit, dum non principaliter Filius Dei est. Atque ideo dispositionem istam Angelus videns, et ordinem istum sacramenti expediens, non sic cuncta confundens ut nullum vestigium distinctio- nis collocarit, distinctionem posuit, dicendo: Propterea et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei: ne si distributionem istam cum libra- mentis suis non dispensasset, sed in confuso per- mistam reliquisset, vere occasionem haereticis contulisset, ut hominis Filium, qua homo est, eumdem et Dei et hominis Filium (90) pronuntiare deberent.","prev":{"citation":"De Trinitate 24.1-18","label":"24.1 to 24.18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/24.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/novatian/de-trinitate/24.1"},"next":{"citation":"De Trinitate 24.26-31","label":"24.26 to 24.31","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/24.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/novatian/de-trinitate/24.26"},"credit":{"text":"Novatian, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0213c/stoa001/stoa0213c.stoa001.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}