{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 24.26-31","citation":"Novatian, De Trinitate 24.26-31","ref":"24.26","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/24.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/novatian/de-trinitate/24.26","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/24.26.md","author":{"name":"Novatian","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate","urn":null},"verse":false,"words":161,"text":"Nunc autem particulatim exponens tam magni saeramenti ordinem atque rationem, evi- denter expressit, ut diceret, et quod ex te nascetur sanctum, vocabitur Filius Dei; probans quoniam Filius Dei descendit: qui dum Filium hominis in se suscepit, consequenter illum Filium Dei fecit; quoniam illum Filius sibi Dei (91) sociavit et junxit. Ut dum Filius hominis adhaeret in nativitatem (92) Filio Dei, ipsa permistione feneratum et mutua- tum teneret, quod ex natura propria possidere non posset. Ac sic facta est Angeli voce, quod nolunt haeretici, inter Filium Dei hominisque, cum sua tamen soc atione, distinctio; urgendo illos uti Christum, hominis Filium (93), hominem intelli- gant quoque Dei Filium, et hominem Dei Filium, id est Dei Verbum (sicut scriptum est) Deum ac- cipiant: atque ideo Christum Jesum Dominum, ex utroque connexum (94) (ut ita dixerim), ex utroque contextum atque concretum, et in eadem utrius- que substantiae concordia mutui ad invicem foede- ris confibulatione sociatum, hominem et Deum, Scripturae hoc ipsum dicentis veritate, cognos- cant.","prev":{"citation":"De Trinitate 24.19-25","label":"24.19 to 24.25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/24.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/novatian/de-trinitate/24.19"},"next":{"citation":"De Trinitate 25.1-13","label":"25.1 to 25.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/25.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/novatian/de-trinitate/25.1"},"credit":{"text":"Novatian, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0213c/stoa001/stoa0213c.stoa001.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}