{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 25.14-24","citation":"Novatian, De Trinitate 25.14-24","ref":"25.14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/25.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/novatian/de-trinitate/25.14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/25.14.md","author":{"name":"Novatian","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate","urn":null},"verse":false,"words":296,"text":"Hoc enim et ipse Dominus, hortans nos ad mar- tyrium et ad contemptum omnis humanae potestatis, aiebat: Ne timueritis eos qui corpus occident, ani- mam autem occidere non possunt (Matth. X, 28). Quod si anima immortalis occidi aut interfici non potest in quovis alio, licet (96) corpus et caro sola possit interfici, quanto magis utique Verbum Dei et Deus in Christo interfici omnino non potuit, cum caro sola et corpus occisum sit? Si enim hanc ha- bet generositatem immortalitatis anima in quovis homine, ut non possit interfici, multo magis hanc habet potestatem generositas Verbi Dei, ut non pos- sit occidi. Nam si potestas hominum ad interficien- dam sacram Dei potestatem, et si crudelitas humana ad interficiendam animam deficit; multo magis ad Del Verbum interficiendum deficere debebit. Nam cum ipsa anima, quae per Dei Verbum facta est, ab hominibus non occiditur; multo magis utique Verbum Dei perimi non posse credetur. Et si plus non potest hominum cruenta saevitia adversus homines, quam ut lantummodo corpus occidat, quan- to magis utique in Christo non valebit, quam ut idem (97) tantummodo corpus occidat: ut, dum per haec colligitur non nisi hominem in Christo interfe- ctum, appareat ad mortalitatem Sermonem in Jo- co (98) non esse deductum. Nam si Abraham, et Isaac, et Jacob quos homines tantummodo constat fuisse, manifestum est vivere (omnes enim, inquit, ilii vivunt Deo (Luc, XX 38), nec mors in illis animam perimit quae corpora ipsa dissolvit; jus enim suum exercere potuit in corpora, in animas exercere non valuit: aliud enim in illis mortale, et ideo mortuum, aliud in illis immortale, et ideo inlelligitur non exstin- ctum, ob quam causam vivere Deo pronuntiati et dicti sunt): multo magis utique mors in Christo adversum solam materiam corporis potuit valeret, adversus divinitatem Sermonis non potuit se exer- cere (99).","prev":{"citation":"De Trinitate 25.1-13","label":"25.1 to 25.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/25.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/novatian/de-trinitate/25.1"},"next":{"citation":"De Trinitate 25.25","label":"Chapter 25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/25.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/novatian/de-trinitate/25.25"},"credit":{"text":"Novatian, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0213c/stoa001/stoa0213c.stoa001.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}